Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
26
de cetero nostrum et ecclesie nostre fidelem esse fasallum, et tantum cum
vno dextrario tenebitur deseruire. Hoc etiam adiecto, quod idem Bruno
vel heredes eius de laneo quolibet vnum scheffelonem tritici — mensure
Opaviensis, tenebuntur nostro capitulo annis singulis assignare. Insuper
et ecclesiam nostram — bona, possessiones, res, iura, honores presentes
et futuros, fideliter defensare, manutenere et recuperare iuuabit. quociens-
cumque uel quandocunque super hoc fuerit requisitus, consiliumque vtile
pro posse et auxilium exhibere, et generaliter in omnibus puram et veram
fidelitatem nobis et nostris, et ecclesie nostre obseruare. 'festes huius rei
sunt: prelati nostri et canonici, Bvdizlaus decanus. Cyrus prepositus, Fri-
dericus archydiaconus, magister Wernherus, Johannes scolasticus — Ran-
cyrus, Thecontius, Petrus, Leo et Andreas, magister Symon, Stephanus,
totumque nostrum capitulum, Mylota de 'Tiediz, Chvno de Chvnstat —
Wolframus de Moderiz, Lupus de Plapcz, Witigo, et Rabisius fratres de
Swabeniz, Tazzo de Lomniz, Mathyas de nigro monte, Albertus et Ste-
niko fratres de Sternberch, Hartmannus de Holenstein — Protiba de Dv-
brawiz, Onso de Schonenwalde, Nycolavs de Brodeleins domini terre, et
alii quam plures viri ydonei et discreti. Et nichilominus in huius rei te-
stimonium presentes fieri, et tam nostro quam capituli nostri sigillorum mu-
nimine fecimus conmuniri. Actum et datum Brvnne per manus magistri
Ambrosii, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto. IIIE. ka-
lendas Marcii.
Sig. avulsa. Ex orig. duplici in arch. archiepiscopali feudali Cremsir. -
XXVI.
Indulgentiae a nonnullis episcopis capellae s. Nicolai Brunae concessae
a "Theoderico episcopo Olomucensi ratihabentur. Dto. Romae Idus
Martii 1295.
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Rogerius dei
gracia archiepiscopus sancte Seuerine, frater Maurus Ameliensis , frater
Franciscus Terracinensis. Manfridus de sancto Marco, Franciscus Fanensis,