EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

26

de cetero nostrum et ecclesie nostre fidelem esse fasallum, et tantum cum vno dextrario tenebitur deseruire. Hoc etiam adiecto, quod idem Bruno

vel heredes eius de laneo quolibet vnum scheffelonem tritici mensure Opaviensis, tenebuntur nostro capitulo annis singulis assignare. Insuper et ecclesiam nostram bona, possessiones, res, iura, honores presentes

et futuros, fideliter defensare, manutenere et recuperare iuuabit. quociens- cumque uel quandocunque super hoc fuerit requisitus, consiliumque vtile pro posse et auxilium exhibere, et generaliter in omnibus puram et veram fidelitatem nobis et nostris, et ecclesie nostre obseruare. 'festes huius rei sunt: prelati nostri et canonici, Bvdizlaus decanus. Cyrus prepositus, Fri- dericus archydiaconus, magister Wernherus, Johannes scolasticus Ran- cyrus, Thecontius, Petrus, Leo et Andreas, magister Symon, Stephanus, totumque nostrum capitulum, Mylota de 'Tiediz, Chvno de Chvnstat Wolframus de Moderiz, Lupus de Plapcz, Witigo, et Rabisius fratres de Swabeniz, Tazzo de Lomniz, Mathyas de nigro monte, Albertus et Ste- niko fratres de Sternberch, Hartmannus de Holenstein Protiba de Dv- brawiz, Onso de Schonenwalde, Nycolavs de Brodeleins domini terre, et alii quam plures viri ydonei et discreti. Et nichilominus in huius rei te- stimonium presentes fieri, et tam nostro quam capituli nostri sigillorum mu- nimine fecimus conmuniri. Actum et datum Brvnne per manus magistri Ambrosii, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto. IIIE. ka-

lendas Marcii.

Sig. avulsa. Ex orig. duplici in arch. archiepiscopali feudali Cremsir. -

XXVI.

Indulgentiae a nonnullis episcopis capellae s. Nicolai Brunae concessae a "Theoderico episcopo Olomucensi ratihabentur. Dto. Romae Idus Martii 1295.

Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Rogerius dei gracia archiepiscopus sancte Seuerine, frater Maurus Ameliensis , frater Franciscus Terracinensis. Manfridus de sancto Marco, Franciscus Fanensis,



Text viewManuscript line view