EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

297

СШ.

Monasterium | Litomyslense agrum quemdam ad Morasice et Mostěnice Elisabethae, relictae Drskonis quondam de Bucina vendit. Вю. V. Ka- lendas, Julii. 1293.

Nos Vlricus, miseratione diuina abbas Luthomislensis monasterii, ordinis Premonstratensis, Pragensis dyocesis. Notum esse uolumus omni- bus, ad quos presens scriptum deuenire contigerit, et futuris, quod habito nostrorum seniorum fratrum consilio et consensu quendam agrum, iacentem inter Morasicz et Mossenecz, citra medium laneum continentem, ad nostram ecclesiam libere iure hereditario deuolutum, quem propter longam distan- tiam a grangiis nostris cum ceteris agris nostris non poteramus excolere bono modo, nobili et honeste matrone, domine Elyzabeth, relicte domini Dyrskonis quondam de Buczyna, cum suis legitimis filis, Wincentio et Nycolao nuncupatis, et eorum successoribus in posterum iure hereditario pro duodecim marcis puri argenti Pragensis ponderis vendidimus libere et quiete possidendum. Huius rei testes sunt: Troyanus de Morasicz. Bludo, suus filius. Plichta de Nosalowicz. Slawibor de domo dei. Bohuzlaus. Wincentius de Dessina. Marquardus de Czankowicz. Wyrsso. Win- centius. wadek. Leo. Elyas de Tynez. Ludeuicus de Morauan. Petrus Dubek. Quas duodecim marcas argenti a dicta domina Elyzabeth et suis filiis integraliter nos recepisse fatemur. Vt autem dicta venditio nostra robur obtineat firmitatis, in rei testimonium et dicte domine E. filiorumque ipsius prefatorum cautelam presentes conscribi, et nostro conuentusque nostri sigillis fecimus communiri. Datum anno domini millesimo ducente- simo nonagesimo tertio, infra octauas beatorum apostolorum Petri et Pauli. Quinto Kalendas Julii.

CSig. 1 illaes. alt. avulsum.) Ex authentico Arch. Mon. Litom. Praem. 20.

38


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile