Facsimile view
63
297
СШ.
Monasterium | Litomyslense agrum quemdam ad Morasice et „Mostěnice
Elisabethae, relictae Drskonis quondam de Bucina vendit. Вю. V. Ka-
lendas, Julii. 1293.
Nos Vlricus, miseratione diuina abbas Luthomislensis monasterii,
ordinis Premonstratensis, Pragensis dyocesis. Notum esse uolumus omni-
bus, ad quos presens scriptum deuenire contigerit, et futuris, quod habito
nostrorum seniorum fratrum consilio et consensu quendam agrum, iacentem
inter Morasicz et Mossenecz, citra medium laneum continentem, ad nostram
ecclesiam libere iure hereditario deuolutum, quem propter longam distan-
tiam a grangiis nostris cum ceteris agris nostris non poteramus excolere
bono modo, nobili et honeste matrone, domine Elyzabeth, relicte domini
Dyrskonis quondam de Buczyna, cum suis legitimis filis, Wincentio et
Nycolao nuncupatis, et eorum successoribus in posterum iure hereditario
pro duodecim marcis puri argenti Pragensis ponderis vendidimus libere et
quiete possidendum. Huius rei testes sunt: Troyanus de Morasicz. Bludo,
suus filius. Plichta de Nosalowicz. Slawibor de domo dei. Bohuzlaus.
Wincentius de Dessina. Marquardus de Czankowicz. Wyrsso. Win-
centius. wadek. Leo. Elyas de Tynez. Ludeuicus de Morauan. Petrus
Dubek. Quas duodecim marcas argenti a dicta domina Elyzabeth et suis
filiis integraliter nos recepisse fatemur. Vt autem dicta venditio nostra
robur obtineat firmitatis, in rei testimonium et dicte domine E. filiorumque
ipsius prefatorum cautelam presentes conscribi, et nostro conuentusque
nostri sigillis fecimus communiri. Datum anno domini millesimo ducente-
simo nonagesimo tertio, infra octauas beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Quinto Kalendas Julii.
CSig. 1 illaes. alt. avulsum.) Ex authentico Arch. Mon. Litom. Praem. 20.
38