359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
80
112 April 30.
collatorum mittantur ad registrum eto., votis scrutatis placuit, quod ad-
statim, postquam supplicaciones sunt signate, ponatur data in presencia
omnium collatorum. Ubi vero presententur et non signarentur, nichilo-
minus ponatur date presentacionis eciam in presencia omnium, et quod
dominus presidens collatorum pro tempore existens mittat sub signeto suo
supplicaciones signatas et datatas ad registrum vel tradat sub eodem
signeto illi de registro.
Item facta fuit deliberacio, que sequitur:
»Oum juxta antiquas ordinaciones! sacri concilii debeant esse qua-
tuor deputati, videlicet de qualibet deputacione unus, ad distribuendum
incorporandos etc. placuit sacre deputacioni, quod quolibet mense domini
presidentes singularum deputacionum pro tempore existentes debeant de
cetero distribuere dictos incorporandos, ut fiat equalis distribucio inter
omnes deputaciones, ita tamen quod tres aut duo ex ipsis possint distri-
buere eciam aliis non intervenientibus et quod notarius congregacionis
ilius mensis debeat gratis tradere nomina dictorum incorporandorum
ipsis dominis presidentibus et quod super hoc avisentur cetere sacre de-
putaciones,“
Super supplicacione fratris Antonii de Mercede? concernente epi-
scopatum Roudensem etc. sacra deputacio pro communibus audita relacione
deputatorum bonis et optimis respectibus pro honore sacri concilii deli-
beravit, quod hujusmodi materia differatur usque ad adventum reveren-
dissimi domini cardinalis sancte Susanne de Varambone nuncupati.
Super quibus omnibus presidens conclusit.
Eadem? die sabbati post prandium hora vesperorum in domo
reverendi patris domini episcopi Vicensis et coram eodem tamquam com-
missario ad infrascripta a sacro concilio deputato? comparentes Robertus
Paradisi rector parrochialis ecclesie de Sif Macloviensis diocesis clericus
et dominus Johannes Biguet rector parrochialis ecclesie de Malavilla
Nannetensis diocesis, qui? fuerunt in conventiculo Florentino et pretensa
curia Gabrielis post ejus deposicionem, premissa per eos abjuracione et
abnegacione conciliaboli Florentini Ferrariensis et cujuscunque alterius
de facto congregati seu congregandi ao recognito hoc sacro Basiliensi
concilio pro vero concilio et domino Felice papa Vt° pro unico papa et
facta per eos promissione de obediendo eisdem et nullatenus Gabrieli eto.,
pecierunt se absolvi rehabilitari et dispensari et sibi de novo provideri.
*) am Rande abjuracio. b) qui-deposicionem ist am Rande hinzugefügt.
| Vgl. die S. 87. Amm. 1 angeführten „Articuli de modo procedendi“.
? Val. 8. 97 Z. 4 ff. und S. 104 Z. 21ff. s Ygl. S. 110 Z. 31 ff.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile