EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

15

80

112 April 30.

collatorum mittantur ad registrum eto., votis scrutatis placuit, quod ad- statim, postquam supplicaciones sunt signate, ponatur data in presencia omnium collatorum. Ubi vero presententur et non signarentur, nichilo- minus ponatur date presentacionis eciam in presencia omnium, et quod dominus presidens collatorum pro tempore existens mittat sub signeto suo supplicaciones signatas et datatas ad registrum vel tradat sub eodem signeto illi de registro.

Item facta fuit deliberacio, que sequitur:

»Oum juxta antiquas ordinaciones! sacri concilii debeant esse qua- tuor deputati, videlicet de qualibet deputacione unus, ad distribuendum incorporandos etc. placuit sacre deputacioni, quod quolibet mense domini presidentes singularum deputacionum pro tempore existentes debeant de cetero distribuere dictos incorporandos, ut fiat equalis distribucio inter omnes deputaciones, ita tamen quod tres aut duo ex ipsis possint distri- buere eciam aliis non intervenientibus et quod notarius congregacionis ilius mensis debeat gratis tradere nomina dictorum incorporandorum ipsis dominis presidentibus et quod super hoc avisentur cetere sacre de- putaciones,

Super supplicacione fratris Antonii de Mercede? concernente epi- scopatum Roudensem etc. sacra deputacio pro communibus audita relacione deputatorum bonis et optimis respectibus pro honore sacri concilii deli- beravit, quod hujusmodi materia differatur usque ad adventum reveren- dissimi domini cardinalis sancte Susanne de Varambone nuncupati.

Super quibus omnibus presidens conclusit.

Eadem? die sabbati post prandium hora vesperorum in domo reverendi patris domini episcopi Vicensis et coram eodem tamquam com- missario ad infrascripta a sacro concilio deputato? comparentes Robertus Paradisi rector parrochialis ecclesie de Sif Macloviensis diocesis clericus et dominus Johannes Biguet rector parrochialis ecclesie de Malavilla Nannetensis diocesis, qui? fuerunt in conventiculo Florentino et pretensa curia Gabrielis post ejus deposicionem, premissa per eos abjuracione et abnegacione conciliaboli Florentini Ferrariensis et cujuscunque alterius de facto congregati seu congregandi ao recognito hoc sacro Basiliensi concilio pro vero concilio et domino Felice papa Vt° pro unico papa et facta per eos promissione de obediendo eisdem et nullatenus Gabrieli eto., pecierunt se absolvi rehabilitari et dispensari et sibi de novo provideri.

*) am Rande abjuracio. b) qui-deposicionem ist am Rande hinzugefügt.

| Vgl. die S. 87. Amm. 1 angeführten Articuli de modo procedendi. ? Val. 8. 97 Z. 4 ff. und S. 104 Z. 21ff. s Ygl. S. 110 Z. 31 ff.



Text viewManuscript line view