EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Juli 23-27. 489

latis in dicta materia addantur hec verba, videlicet post hec verba vide- licet post plura dixit^ ponantur hec verba videlicet ,quia non querebat, nisi quod provideretur indempnitati juris sui.

Item in eadem deputacione fuit deliberatum et placuit votis sin- gulorum scrutatis, quod amplius in ista materia non deliberetur in hac deputacione.

Item fuit deliberatum et placuit, quod detur copia hujusmodi deli- beracionum et supplicacionis cuicunque petenti.

Et ita conclusit dominus presidens.

Sed nota quod, antequam deliberaciones hujusmodi fierent, predictus dominus Johannes de Bachenstein protestatus fuit, quod nulla captetur in re sua hujusmodi deliberacio, nisi opponentes se de suo doceant man- dato. Item eciam protestatus fuit, quod nulli detur copia, nisi eciam doceat de mandato super ejus interesse. Item in eyentum, quod deli- beraretur, protestatus fuit de nullitate actus et invalitudine hujusmodi deliberacionis, nisi dominus prothonotarius de Scocia exiret de dicta de- putacione, cum contra eum vellet dare causas suspicionis in scriptis. Item protestatus fuit contra magistrum Richardum notarium de injuriis ex eo, quod eum tribulabat non docto de suo mandato. Presentibus dominis reverendissimo?) cardinali episcopo Vicensi, magistro Johanne Rodenhein, Johanne de Trilhia, Jacobo Jacobi, Evrardo de Ólpe.

Deputacio. Die mercurii XXIIII. mensis julii M°CCCC°XLIII° tenta fuit sacra deputacio pro communibus, in qua nonnisi certe et pauce fuerunt suppli- caciones expedite.

Jovis XXV. julii fuit festum beati Jacobi apostoli et fuit missa solemnis in ecclesia majori celebrata.

Veneris XXVI. mensis julii MeCCCCoXLII9 non fuit tenta congre- gacio generalis propter festum beate Anne.

Sabbati XXVII. julii de mane ante congregacionem fuit tenta sacra deputacio, in qua nonnisi due supplicaciones, scilicet electionis ecclesie Lubucensis! et ecclesie Lundensis? etc., fuerunt expedite.

Eadem die post deputaciones fuit congregacio generalis, presidente in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assistentibus sibi

7) in der Vorlage folgt Vicensi.

! Vgl. S. 491 Z. 19 ff. ? Vgl. S. 491 Z. 6 ff. Concilium Basiliense VII. 62

10

20

80

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile