EN | ES |

Facsimile Lines

359


< Page >

[1]
Juli 23-27. 489

[2]
latis in dicta materia addantur hec verba, videlicet post hec verba vide-
[3]
licet post plura dixit^ ponantur hec verba videlicet ,quia non querebat,
[4]
nisi quod provideretur indempnitati juris sui.

[5]
Item in eadem deputacione fuit deliberatum et placuit votis sin-
[6]
gulorum scrutatis, quod amplius in ista materia non deliberetur in hac
[7]
deputacione.

[8]
Item fuit deliberatum et placuit, quod detur copia hujusmodi deli-
[9]
beracionum et supplicacionis cuicunque petenti.

[10]
Et ita conclusit dominus presidens.

[11]
Sed nota quod, antequam deliberaciones hujusmodi fierent, predictus
[12]
dominus Johannes de Bachenstein protestatus fuit, quod nulla captetur
[13]
in re sua hujusmodi deliberacio, nisi opponentes se de suo doceant man-
[14]
dato. Item eciam protestatus fuit, quod nulli detur copia, nisi eciam
[15]
doceat de mandato super ejus interesse. Item in eyentum, quod deli-
[16]
beraretur, protestatus fuit de nullitate actus et invalitudine hujusmodi
[17]
deliberacionis, nisi dominus prothonotarius de Scocia exiret de dicta de-
[18]
putacione, cum contra eum vellet dare causas suspicionis in scriptis. Item
[19]
protestatus fuit contra magistrum Richardum notarium de injuriis ex eo,
[20]
quod eum tribulabat non docto de suo mandato. Presentibus dominis
[21]
reverendissimo?) cardinali episcopo Vicensi, magistro Johanne Rodenhein,
[22]
Johanne de Trilhia, Jacobo Jacobi, Evrardo de Ólpe.

[23]
Deputacio.
[24]
Die mercurii XXIIII. mensis julii M°CCCC°XLIII° tenta fuit sacra
[25]
deputacio pro communibus, in qua nonnisi certe et pauce fuerunt suppli-
[26]
caciones expedite.

[27]
Jovis XXV. julii fuit festum beati Jacobi apostoli et fuit missa
[28]
solemnis in ecclesia majori celebrata.

[29]
Veneris XXVI. mensis julii MeCCCCoXLII9 non fuit tenta congre-
[30]
gacio generalis propter festum beate Anne.

[31]
Sabbati XXVII. julii de mane ante congregacionem fuit tenta sacra
[32]
deputacio, in qua nonnisi due supplicaciones, scilicet electionis ecclesie
[33]
Lubucensis! et ecclesie Lundensis? etc., fuerunt expedite.

[34]
Eadem die post deputaciones fuit congregacio generalis, presidente
[35]
in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assistentibus sibi

[36]
7) in der Vorlage folgt Vicensi.

[37]
! Vgl. S. 491 Z. 19 ff. ? Vgl. S. 491 Z. 6 ff.
[38]
Concilium Basiliense VII. 62

[39]
10

[40]
20

[41]
80

[42]
35


Text viewFacsimile