359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juli 12. | 479
Concordata.
1. Super supplicacione magistri Jacobi Jacobi de Borsalia decani
de Voren petentis secum dispensari, ut cum dicto decanatu duplicem
porcionem ecclesie parrochialis sancti Michaelis Gandensis Tornacensis
diocesis, si illam assequatur, vel sine illis quecunque duo alia beneficia
incompatibilia, eciam dignitates etc. obtinere possit sibique de decanatu
ac canonicatu et prebenda hujusmodi de novo provideri cum surroga-
cione et gracia ,si neutri! etc.: concordant omnes sacre deputaciones,
quod admittatur et admissa fuit ipsa supplicacio, ut petitur, cum limi-
tacione quoad dispensacionem incompatibilium ad quinquennium, dum
tamen due parrochiales ecclesie aut due dignitates majores in cathedrali-
bus aut principales in collegiatis ecclesiis non existant.
2. Super supplicacione fratris Petri Bajurel, cum quo alias, ut de
ordine Cartusiensium ad ordinem sancti Benedicti se transferre posset,
dispensatum fuit et vigore cujus dispensacionis ad monasterium prioratus
Paterniaci ordinis Cluniacensis se transtulit, petentis alicui prelato com-
mitti, qui eum a sentencia excommunicacionis, si quam incurrerit, absol-
vat secumque super irregularitate ete. dispeuset sibique, ut in dicto
prioratu perpetuo remanere necnon quodcunque beneficium vel officium
ejusdem Cluniacensis vel sancti Benedicti ordinum etc. obtinere possit,
indulgeri etc.: concordant omnes deputaciones, quod quoad absolucionem
rehabilitacionem et licenciam remanendi in ordine Cluniacensi admittatur
et adnussa fuit ipsa supplicacio, ut petitur; quo vero ad dispensacionem
beneficiorum refutata fuit.
3. Super? supplicacione Ottonis Zeigler civis Erfordensis Magun-
tinensis diocesis petentis sibi et comitive sue concedi licenciam visitandi
Terram Sanctam etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod ad-
mittatur et admissa est ipsa supplicacio, ut petitur.
4. Super supplicacione consulum proconsulum et universitatis opidi
Hagenowe Argentinensis diocesis petencium indulgencias quinque annorum
et totidem quadragenarum pro capella hospitalis dicti loci in diebus pa-
troni et dedicacionis dicte capelle perpetuo concedi etc.: concordant tres
sacre deputaciones, quod admittatur et admissa fuit ipsa supplicacio, ut
petitur, pro duobus annis perpetuo. Quarta de pace admittit eam in forına
cancellarie.
5. Super supplicacione decani et capituli ecclesie sanctorum Petri
et Michaelis Argentinensis petencium certa statuta et capitula pro unione
et tranquillitate perpetuis inter eos observandis edita auctoritate univer-
a) am. Rande solvit.
* Val. S. 32 Aum. 2.
25
©
10
25
80
40
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile