EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Juli 12. | 479

Concordata.

1. Super supplicacione magistri Jacobi Jacobi de Borsalia decani de Voren petentis secum dispensari, ut cum dicto decanatu duplicem porcionem ecclesie parrochialis sancti Michaelis Gandensis Tornacensis diocesis, si illam assequatur, vel sine illis quecunque duo alia beneficia incompatibilia, eciam dignitates etc. obtinere possit sibique de decanatu ac canonicatu et prebenda hujusmodi de novo provideri cum surroga- cione et gracia ,si neutri! etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur et admissa fuit ipsa supplicacio, ut petitur, cum limi- tacione quoad dispensacionem incompatibilium ad quinquennium, dum tamen due parrochiales ecclesie aut due dignitates majores in cathedrali- bus aut principales in collegiatis ecclesiis non existant.

2. Super supplicacione fratris Petri Bajurel, cum quo alias, ut de ordine Cartusiensium ad ordinem sancti Benedicti se transferre posset, dispensatum fuit et vigore cujus dispensacionis ad monasterium prioratus Paterniaci ordinis Cluniacensis se transtulit, petentis alicui prelato com- mitti, qui eum a sentencia excommunicacionis, si quam incurrerit, absol- vat secumque super irregularitate ete. dispeuset sibique, ut in dicto prioratu perpetuo remanere necnon quodcunque beneficium vel officium ejusdem Cluniacensis vel sancti Benedicti ordinum etc. obtinere possit, indulgeri etc.: concordant omnes deputaciones, quod quoad absolucionem rehabilitacionem et licenciam remanendi in ordine Cluniacensi admittatur et adnussa fuit ipsa supplicacio, ut petitur; quo vero ad dispensacionem beneficiorum refutata fuit.

3. Super? supplicacione Ottonis Zeigler civis Erfordensis Magun- tinensis diocesis petentis sibi et comitive sue concedi licenciam visitandi Terram Sanctam etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod ad- mittatur et admissa est ipsa supplicacio, ut petitur.

4. Super supplicacione consulum proconsulum et universitatis opidi Hagenowe Argentinensis diocesis petencium indulgencias quinque annorum et totidem quadragenarum pro capella hospitalis dicti loci in diebus pa- troni et dedicacionis dicte capelle perpetuo concedi etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admittatur et admissa fuit ipsa supplicacio, ut petitur, pro duobus annis perpetuo. Quarta de pace admittit eam in forına cancellarie.

5. Super supplicacione decani et capituli ecclesie sanctorum Petri et Michaelis Argentinensis petencium certa statuta et capitula pro unione et tranquillitate perpetuis inter eos observandis edita auctoritate univer-

a) am. Rande solvit.

* Val. S. 32 Aum. 2. 25

©

10

25

80

40



Text viewManuscript line view