EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

25

e ce

40

408 August 18.

Super peticione novissime! facta in deputacionibus ex parte domini nostri Felicis pape, quod possit retinere in eventum vacacionis unam eeclesiam cathedralem, unam abbaciam et unum prioratum etc., concor- dant omnes sacre deputaciones, quod dentur, prout dati sunt, deputati de singulis deputacionibus, qui videant de provisione hujusmodi et in suis deputacionibus referant, videlicet pro deputacione fidei episcopus Grosse- tanus, Thomas de Corcellis, Henricus de Judeis et Antonius de Castello, pro reformatorio domini cardinalis sancte Potenciane, episcopus Dunkel- densis, Dyonisius de Sabrevays et Stephanus de Novaria, pro pace do- mini cardinalis Panormitanus, Egidius Caniveti, Bernardus de Bosco, Johannes Polart, pro communibus episcopus Vercellensis et, si onus re- eusaret, dominus Florentinus, Jo/auxes de Bachenstein, Augustinus de Insula et Johannes Leodegarii.

Super quibus et certis aliis particularibus supplicacionibus dominus Arelatensis presidens conclusit more solito.

Post hee domini Rüdolphus auditor camere et Michael Balduini redientes de Wienua a domino rege Romanorum illuc per sacrum con- cilium destinati suam de per eos apud regiam majestatem gestis fecerunt in eadem congregacione relacionem ?, asserentes inter cetera, qualiter tria a dicto domine rege fieri postularunt: primo quatenus vellet sua majestas dare protectorem sacri concilii ad effectum salvi conductus per eum concessi? execucioni demandandi et tuendi. Secundo ut vellet at- temptata contra sacrum concilium et ejus supposita, presertim circa priva- ciones contra existentes in concilio per Gabrielem olim Eugenium facta et factas, revocari facere? et eciam adversus futura attemptanda obviare. Tercio quatenus sua majestas vellet prestare obedienciam sanctissimo do- mino nostro domino Felici pape ? tamquam summo pontifici et pape unico. Item dixerunt, qualiter ad movendum dietum dominum regem ad concedendum premissa adduxerunt raciones allegaciones et motiva juris divini et humani, per quas ipsi justificabant facta sacri concilii, ejus gesta et processum seriose narrando et recitando. Ad quequidem tria prefatus serenissimus dominus rex post habitam maturam cum suis principibus prelatis baronibus et consiliariis deliberacionem, ut retulerunt, respondit in effectum: videlicet ad primum de protectore dando sacro concilio dixit, quod sua majestas semper devotum habuit affectum ad sacra generalia concilia et presertim: istud concilium Basiliense, quod

*) Vorl. wiederholt vellet.

! Vgl. S. 404 Z. 13 ff. und S. 406 Z. 1ff.; ferner Segovia lib. 18 cap. 5 (Mon. cone. 3, 967 Z. 4 ff.). ? Vgl. auch S. 412 Z. 6 ff. s Vgl. S. 167 Anm. 3.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile