10
25
e
ce
40
408 August 18.
Super peticione novissime! facta in deputacionibus ex parte domini
nostri Felicis pape, quod possit retinere in eventum vacacionis unam
eeclesiam cathedralem, unam abbaciam et unum prioratum etc., concor-
dant omnes sacre deputaciones, quod dentur, prout dati sunt, deputati
de singulis deputacionibus, qui videant de provisione hujusmodi et in suis
deputacionibus referant, videlicet pro deputacione fidei episcopus Grosse-
tanus, Thomas de Corcellis, Henricus de Judeis et Antonius de Castello,
pro reformatorio domini cardinalis sancte Potenciane, episcopus Dunkel-
densis, Dyonisius de Sabrevays et Stephanus de Novaria, pro pace do-
mini cardinalis Panormitanus, Egidius Caniveti, Bernardus de Bosco,
Johannes Polart, pro communibus episcopus Vercellensis et, si onus re-
eusaret, dominus Florentinus, Jo/auxes de Bachenstein, Augustinus de
Insula et Johannes Leodegarii.
Super quibus et certis aliis particularibus supplicacionibus dominus
Arelatensis presidens conclusit more solito.
Post hee domini Rüdolphus auditor camere et Michael Balduini
redientes de Wienua a domino rege Romanorum illuc per sacrum con-
cilium destinati suam de per eos apud regiam majestatem gestis fecerunt
in eadem congregacione relacionem ?, asserentes inter cetera, qualiter
tria a dicto domine rege fieri postularunt: primo quatenus vellet sua
majestas dare protectorem sacri concilii ad effectum salvi conductus per
eum concessi? execucioni demandandi et tuendi. Secundo ut vellet at-
temptata contra sacrum concilium et ejus supposita, presertim circa priva-
ciones contra existentes in concilio per Gabrielem olim Eugenium facta
et factas, revocari facere? et eciam adversus futura attemptanda obviare.
Tercio quatenus sua majestas vellet prestare obedienciam sanctissimo do-
mino nostro domino Felici pape Ví? tamquam summo pontifici et pape
unico. Item dixerunt, qualiter ad movendum dietum dominum regem
ad concedendum premissa adduxerunt raciones allegaciones et motiva
juris divini et humani, per quas ipsi justificabant facta sacri concilii,
ejus gesta et processum seriose narrando et recitando. Ad quequidem
tria prefatus serenissimus dominus rex post habitam maturam cum suis
principibus prelatis baronibus et consiliariis deliberacionem, ut retulerunt,
respondit in effectum: videlicet ad primum de protectore dando sacro
concilio dixit, quod sua majestas semper devotum habuit affectum ad
sacra generalia concilia et presertim: istud concilium Basiliense, quod
*) Vorl. wiederholt vellet.
! Vgl. S. 404 Z. 13 ff. und S. 406 Z. 1ff.; ferner Segovia lib. 18 cap. 5
(Mon. cone. 3, 967 Z. 4 ff.). ? Vgl. auch S. 412 Z. 6 ff. s Vgl. S. 167
Anm. 3.