Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juli 28. 29. 401
domini cardinales ibidem constituti fidem fecerunt), narrando, qualiter
istud quoad provinciam erat novum, sed quoad ipsum non erat novum,
quia semper credidit, prout confessus fuit. De quibus domini promotores
pecierunt a nobis notariis instrumenta unum vel plura. Acta quo supra.
Incorporati medio juramento: frater Balthasar de Monsinghein lector
conventus Friburgi inferioris Constanciensis diocesis ordinis Minorum;
frater Johannes Publini magister studencium in theologia conventus
Argentinensis ordinis Minorum; dominus Jacobus Steze baeallarius in
decretis beneficiatus parrochialis ecelesie in Wolgast Caminensis diocesis.
Deinde lectunr fuit concordatum pro domino archiepiscopo Lugdu-
neusi, quod possit gaudere indulgenciis et concessionibus concessis incor-
poratis in forma „Benignać !.
Deputacio.
Die sabbati XXIX* mensis julii M9IIIIe XLImo » jn. sacra deputacione
pro communibus, presidente domino procuratore Pruthenorum.
Venerunt ad sacram deputacionem reverendissimi domini cardinales
de Varembone et Vicensis. Qui dominus Vicensis peciit, quod legerentur
advisamenta, que in precedenti? tercio folio sunt descripta, super quibus
deliberatum extitit?. Quibus per me lectis iidem domini cardinales deli-
berare voluerunt, prout deliberarunt, saltim super ultimo, in quo fit mencio
de non habendo regressum ad titulum beneficiorum, et consequenter
omnes alii domini in ipsa deputacione existentes, et scrutatis votis®) sin-
gulorum steterunt in prius deliberatis.
Deinde venerunt ambassiatores sacre deputacionis fidei petentes,
quod supersederetur super certa deliberacione captata super tercio ad-
visamento? concernente factum communionis sub utraque specie et cassa-
cionis nonnullarum bullarum, attento quod istud non possit nisi generare
scandalum et quod bonis respectibus illa deputacio pro nunc supersedebat.
Votis singulorum scrutatis placuit, quod supersederetur in illo tantum
et dumtaxat.
Postmodum vero lectis deliberacionibus predictis reverendissimus
dominus cardinalis Vicensis videns, quod deliberacio captata in materia
pensionum non erat juxta deliberacionem suam, peciit, quod refricarentur
vota iterum, non obstantibus duabus deliberacionibus captatis et quod
jam plures domini recesserant et quod pauci remanserant. Iterum deli-
berarunt et votis illorum, qui remanserant, scerutatis remanserunt in
prius deliberatis addentes illud videlicet ,cum securitate^. Quequidem
^) Vorl. M»XLImo, 5) Vorl. presidenti, *) fehlt in der Vorlage.
! Vgl. S. 9 Anm. 1. ? Vgl. S. 897 Z. 17 ff. * Vgl. 8.398 Z. 13 ff.
Concilium Basiliense VH. 51
10
15
20
25
30