EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Juli 28. 29. 401

domini cardinales ibidem constituti fidem fecerunt), narrando, qualiter istud quoad provinciam erat novum, sed quoad ipsum non erat novum, quia semper credidit, prout confessus fuit. De quibus domini promotores pecierunt a nobis notariis instrumenta unum vel plura. Acta quo supra.

Incorporati medio juramento: frater Balthasar de Monsinghein lector conventus Friburgi inferioris Constanciensis diocesis ordinis Minorum; frater Johannes Publini magister studencium in theologia conventus Argentinensis ordinis Minorum; dominus Jacobus Steze baeallarius in decretis beneficiatus parrochialis ecelesie in Wolgast Caminensis diocesis.

Deinde lectunr fuit concordatum pro domino archiepiscopo Lugdu- neusi, quod possit gaudere indulgenciis et concessionibus concessis incor- poratis in forma Benignać !.

Deputacio.

Die sabbati XXIX* mensis julii M9IIIIe XLImo » jn. sacra deputacione pro communibus, presidente domino procuratore Pruthenorum.

Venerunt ad sacram deputacionem reverendissimi domini cardinales de Varembone et Vicensis. Qui dominus Vicensis peciit, quod legerentur advisamenta, que in precedenti? tercio folio sunt descripta, super quibus deliberatum extitit?. Quibus per me lectis iidem domini cardinales deli- berare voluerunt, prout deliberarunt, saltim super ultimo, in quo fit mencio de non habendo regressum ad titulum beneficiorum, et consequenter omnes alii domini in ipsa deputacione existentes, et scrutatis votis®) sin- gulorum steterunt in prius deliberatis.

Deinde venerunt ambassiatores sacre deputacionis fidei petentes, quod supersederetur super certa deliberacione captata super tercio ad- visamento? concernente factum communionis sub utraque specie et cassa- cionis nonnullarum bullarum, attento quod istud non possit nisi generare scandalum et quod bonis respectibus illa deputacio pro nunc supersedebat. Votis singulorum scrutatis placuit, quod supersederetur in illo tantum et dumtaxat.

Postmodum vero lectis deliberacionibus predictis reverendissimus dominus cardinalis Vicensis videns, quod deliberacio captata in materia pensionum non erat juxta deliberacionem suam, peciit, quod refricarentur vota iterum, non obstantibus duabus deliberacionibus captatis et quod jam plures domini recesserant et quod pauci remanserant. Iterum deli- berarunt et votis illorum, qui remanserant, scerutatis remanserunt in prius deliberatis addentes illud videlicet ,cum securitate^. Quequidem

^) Vorl. M»XLImo, 5) Vorl. presidenti, *) fehlt in der Vorlage. ! Vgl. S. 9 Anm. 1. ? Vgl. S. 897 Z. 17 ff. * Vgl. 8.398 Z. 13 ff.

Concilium Basiliense VH. 51

10

15

20

25

30



Text viewManuscript line view