359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
19
c
30
35
356 April 24. 26.
ordinatum, quod prima die deputacionis ipsa sacra deputacio mitteret ad
alias sacras deputaciones pro hujusmodi materia; ex quo ipsa eadem sacra
deputacio suspendit predictam deliberacionem.
, Deputacio.
Die mercurii sequenti XXVIt* mensis aprilis M9CCCC?XLI9 9 in sacra
deputacione pro communibus, presidente in eadem domino Guillermo de
Constancia doctore.
Porrecta fuerunt advisamenta dominorum duodecim, que sequuntur:
Cum? superioribus diebus in materia collationis ordinum per do-
minos de duodecim certa advisamenta! sacris deputacionibus fuerunt por-
recta, super quibus nulla adhuc conclusio secuta existit ex 9 eo, quia alique
sacre deputaciones super eisdem nundum deliberarunt aut saltim non
uniformiter, ex quo orta sunt et adhuc in dies multa oriuntur scandala
et majora quam prius sine verecundia dietim committuntur, quoniam a
multis fidedignis asseritur aliquos, qui per examinatores per sacrum con-
cilium deputatos? tanquam indigni repulsi fuerant, litteras dimissorias, ut
a quocunque antistite etc., falso se asserentes artatos hic obtinuisse et
postea eciam extra tempora a jure statuta per alios prelatos promotos
fuisse, dignentur igitur sacre deputaciones, que nondum deliberarunt, de-
liberare et taliter per sacrum concilium provideatur, ut huic abusui finis
imponatur honorique ipsius et saluti animarum consulatur.
Votis singulorum scrutatis placuit, quod illi, qui habent sesternum
attestationum, et deputati in hac materia per sacras deputaciones adeant
sanctitatem domini nostri et eidem sanctitati sue supplicent, quod velit
apponere bonum modum et ordinem in hujusmodi materia, ut servetur
honor sacri concili et sue sanctitatis, et quod detur remedium quoad
futuros casus, et si idem dominus noster non apponat diligenciam, tunc
sacrum concilium faciat debitum suum, et quod ista deliberacio mittatur
ad alias sacras deputaciones, antequam hujusmodi materia concludatur in
generali congregacione, ad inducendum easdem, ut cum hujusmodi de-
liberacione concurrant. Et fuerunt deputati pro hae sacra deputacione
reverendus pater dominus episcopus Vercellensis et dominus Johannes de
Bachemstein auditor. Ad eundum vero ad sacras deputaciones fuerunt
deputati venerabiles viri prefatus auditor, Augustinus de Insula, provin-
cialis Carmelitarum 9 et Franciscus de Roma doctor.
a) Vorl. MoXLI°. b) am, Rande Advisamenta. Primum. ©) fehlt in der
Vorlage. 3) Vorl. Carmelistarum.
t Vgl. S. 345 Z. 27 ff. * Vgl. S. 854 Z. 4 ff.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile