EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

15

20

19 c

30

35

356 April 24. 26.

ordinatum, quod prima die deputacionis ipsa sacra deputacio mitteret ad alias sacras deputaciones pro hujusmodi materia; ex quo ipsa eadem sacra deputacio suspendit predictam deliberacionem.

, Deputacio.

Die mercurii sequenti XXVIt* mensis aprilis M9CCCC?XLI9 9 in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino Guillermo de Constancia doctore.

Porrecta fuerunt advisamenta dominorum duodecim, que sequuntur:

Cum? superioribus diebus in materia collationis ordinum per do- minos de duodecim certa advisamenta! sacris deputacionibus fuerunt por- recta, super quibus nulla adhuc conclusio secuta existit ex 9 eo, quia alique sacre deputaciones super eisdem nundum deliberarunt aut saltim non uniformiter, ex quo orta sunt et adhuc in dies multa oriuntur scandala et majora quam prius sine verecundia dietim committuntur, quoniam a multis fidedignis asseritur aliquos, qui per examinatores per sacrum con- cilium deputatos? tanquam indigni repulsi fuerant, litteras dimissorias, ut a quocunque antistite etc., falso se asserentes artatos hic obtinuisse et postea eciam extra tempora a jure statuta per alios prelatos promotos fuisse, dignentur igitur sacre deputaciones, que nondum deliberarunt, de- liberare et taliter per sacrum concilium provideatur, ut huic abusui finis imponatur honorique ipsius et saluti animarum consulatur.

Votis singulorum scrutatis placuit, quod illi, qui habent sesternum attestationum, et deputati in hac materia per sacras deputaciones adeant sanctitatem domini nostri et eidem sanctitati sue supplicent, quod velit apponere bonum modum et ordinem in hujusmodi materia, ut servetur honor sacri concili et sue sanctitatis, et quod detur remedium quoad futuros casus, et si idem dominus noster non apponat diligenciam, tunc sacrum concilium faciat debitum suum, et quod ista deliberacio mittatur ad alias sacras deputaciones, antequam hujusmodi materia concludatur in generali congregacione, ad inducendum easdem, ut cum hujusmodi de- liberacione concurrant. Et fuerunt deputati pro hae sacra deputacione reverendus pater dominus episcopus Vercellensis et dominus Johannes de Bachemstein auditor. Ad eundum vero ad sacras deputaciones fuerunt deputati venerabiles viri prefatus auditor, Augustinus de Insula, provin- cialis Carmelitarum 9 et Franciscus de Roma doctor.

a) Vorl. MoXLI°. b) am, Rande Advisamenta. Primum. ©) fehlt in der Vorlage. 3) Vorl. Carmelistarum.

t Vgl. S. 345 Z. 27 ff. * Vgl. S. 854 Z. 4 ff.



Text viewManuscript line view