EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

e

10

30

268 Oktober 28. 29.

tini, Erhardo Frihuß doctoribus, Johanne de Compeis et soldano pape militibus cum dnobus aliis scutiferis pape.

Quaquidem missa celebrata comparuit coram dieto sanctissimo do- mino nostro venerabilis vir dominus Johaunes Westfali prepositus ecclesie Caminensis, qui geniculando proposuit se esse missum ad sanctissimum dominwn nostrum papam per reverendum. patrem. dominum: Sifridum | epi- scopum Caminensem ad prestandum ex parte et nomine ejus de consensu sui capituli plenam obedienciam et reverenciam dicto domino nostro et juramentum in talibus prestari solitum, dicens super hoe habere plenum mandatum, quod realiter et de facto produxit!, sub sigillis dicti domini episcopi et ejus capituli. Preterea dixit, quod, postquam ipse prepositus alias ab hoc sacro concilio, de ejus tamen licencia, recesserat, fuit eideim domino suo episcopo impositum, quod debuit recepisse partem neutrali- tatis facte per dominos principes et eidem consenciisse. Propterea dixit idem prepositus publice et attestatus fuit, quod dictus dominus suus episcopus licet requisitus? numquam voluit consentire nec adherere hujus- modi neutralitati, sed tamquam verus catholicus tenuit fidem saero con- cilio et eidem firmissime adhesit, et quod recognovit semper, prout hodie recognoscit, hoc sacrum Basiliense concilium esse verum et legitiinum concilium et dictum dominum nostrum Felicem. papam esse verum et unicum papam et Christi vicarium in terris, petens nichilominus hujus- modi mandatum suum legi, tradens illud et exhibens publice in manibus reverendissimi domini domini cardinalis de Varambone tamquam presi- dentis inter dictos dominos cardinales reverendissiimos. Quodquidem man- datum tradidit ipse reverendissimus dominus cardinalis legendum magistro Martino, dicti domini nostri pape secretario, qui illud publice legit. Post cujus lecturam prefatus dominus prepositus plenam sanctissimo domino nostro prestitit obedienciam et juramentum solitum tactis per eum scrip- turis sacrosanctis in inanibus dicti domini nostri pape. Deinde osculatus fuit pedes dicti domini nostri et manum ejus. De quibus promotores pecierunt a nobis notariis instrumenta etc., presentibus quibus supra.

Deputacio. Sabbati XXIX. mensis octobris M9CCCC9oXL9? in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino abbate Alpium.

! Jas Mandat ist datiert ,in opido Golnow 1440 éndéclione 3. pontificatus ... Felicis anno primo mensis seplembris die 17". (Solothurn Staatsarchiv Basler Konzil fol. 37 cop. chart. coacva; Regest in der Zeitschrift für die Geschichte des Oberrheins N. F. 16, 252-233). * Das Schreiben der Kurfürsten an den Bischof wird wohl dem in den Deutschen Reichstagsalten Bd. 13 nr. 146 mit- geteilten entsprochen haben.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile