[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
|
---|
[5] |
tini, Erhardo Frihuß doctoribus, Johanne de Compeis et soldano pape
|
---|
[6] |
militibus cum dnobus aliis scutiferis pape.
|
---|
[7] |
Quaquidem missa celebrata comparuit coram dieto sanctissimo do-
|
---|
[8] |
mino nostro venerabilis vir dominus Johaunes Westfali prepositus ecclesie
|
---|
[9] |
Caminensis, qui geniculando proposuit se esse missum ad sanctissimum
|
---|
[10] |
dominwn nostrum papam per reverendum. patrem. dominum: Sifridum | epi-
|
---|
[11] |
scopum Caminensem ad prestandum ex parte et nomine ejus de consensu
|
---|
[12] |
sui capituli plenam obedienciam et reverenciam dicto domino nostro et
|
---|
[13] |
juramentum in talibus prestari solitum, dicens super hoe habere plenum
|
---|
[14] |
mandatum, quod realiter et de facto produxit!, sub sigillis dicti domini
|
---|
[15] |
episcopi et ejus capituli. Preterea dixit, quod, postquam ipse prepositus
|
---|
[16] |
alias ab hoc sacro concilio, de ejus tamen licencia, recesserat, fuit eideim
|
---|
[17] |
domino suo episcopo impositum, quod debuit recepisse partem neutrali-
|
---|
[18] |
tatis facte per dominos principes et eidem consenciisse. Propterea dixit
|
---|
[19] |
idem prepositus publice et attestatus fuit, quod dictus dominus suus
|
---|
[20] |
episcopus licet requisitus? numquam voluit consentire nec adherere hujus-
|
---|
[21] |
modi neutralitati, sed tamquam verus catholicus tenuit fidem saero con-
|
---|
[22] |
cilio et eidem firmissime adhesit, et quod recognovit semper, prout hodie
|
---|
[23] |
recognoscit, hoc sacrum Basiliense concilium esse verum et legitiinum
|
---|
[24] |
concilium et dictum dominum nostrum Felicem. papam esse verum et
|
---|
[25] |
unicum papam et Christi vicarium in terris, petens nichilominus hujus-
|
---|
[26] |
modi mandatum suum legi, tradens illud et exhibens publice in manibus
|
---|
[27] |
reverendissimi domini domini cardinalis de Varambone tamquam presi-
|
---|
[28] |
dentis inter dictos dominos cardinales reverendissiimos. Quodquidem man-
|
---|
[29] |
datum tradidit ipse reverendissimus dominus cardinalis legendum magistro
|
---|
[30] |
Martino, dicti domini nostri pape secretario, qui illud publice legit. Post
|
---|
[31] |
cujus lecturam prefatus dominus prepositus plenam sanctissimo domino
|
---|
[32] |
nostro prestitit obedienciam et juramentum solitum tactis per eum scrip-
|
---|
[33] |
turis sacrosanctis in inanibus dicti domini nostri pape. Deinde osculatus
|
---|
[34] |
fuit pedes dicti domini nostri et manum ejus. De quibus promotores
|
---|
[35] |
pecierunt a nobis notariis instrumenta etc., presentibus quibus supra.
|
---|
[36] |
Deputacio.
|
---|
[37] |
Sabbati XXIX. mensis octobris M9CCCC9oXL9? in sacra deputacione
|
---|
[38] |
pro communibus, presidente in eadem domino abbate Alpium.
|
---|
[39] |
! Jas Mandat ist datiert ,in opido Golnow 1440 éndéclione 3. pontificatus
|
---|
[40] |
... Felicis anno primo mensis seplembris die 17". (Solothurn Staatsarchiv Basler
|
---|
[41] |
Konzil fol. 37 cop. chart. coacva; Regest in der Zeitschrift für die Geschichte
|
---|
[42] |
des Oberrheins N. F. 16, 252-233). * Das Schreiben der Kurfürsten an den
|
---|
[43] |
Bischof wird wohl dem in den Deutschen Reichstagsalten Bd. 13 nr. 146 mit-
|
---|
[44] |
geteilten entsprochen haben.
|
---|