Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
April 27. i 115
x
eius college nunc egrotantis, [quod] solus de quantitate fructuum et expen-
sarum, in quibus domini Veneti tenentur. et sunt condempnati, prout sunt
informati, in generali congregacione, quando paratus fuerit, suain faciat
relacionem et eandem congregacionem indicere valeat etc.: concordant
omnes sacre deputaciones, quod concedatur et concessa est, huiüsmodi
requesta in forma ut petitur.
Super supplicacione domini Ulrici de Wensemberg? electi in deca-
num ecclesie beate Marie Veteriscapelle Ratisponensis, petentis per sa-
crum concilium eandem electionem confirmari et approbari cum supple-
cione defectuum etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod com-.
mittatur reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate sacri
concilii confirmet dispenset et suppleat etc. ut petitur. Sacra vero de-
putacio fidei addit: constito tamen domino legato, quod supplicans
debite requisiverit ordinarium loci, quodque idem ordinarius sine causa
recusaverit. | | |
Super supplicacione nobilium Bartholomei de Bohen et Ysabellis de
VillariP de militari genere procreatorum Remensis diocesis, petencium
secum in tercio affinitatis gradu super matrimonio inter eos contrahendo
dispensari etc., concordant omnes sacre deputaciones, quod committatur
reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate sacri cencilii dis-
penset cum supplicantibus ut petitur.
Super supplicacione domini postulati ecclesie Traiectensis, petentis
mandari partibus hincinde, ut impedimentis et dilacionibus inutilibus
omissis allegaciones replicaciones et informaciones, si quas facere velint,
coram dominis commissariis in scriptis e£ non alias infra quatuor dies
proximos faciant etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod conce-
datur et concessa est huiusmodi requesta in forma ut petitur.
Super supplicacione, per quam petitur loco domini prioris de Pla-
teria alterius iudicum rote, nunc a concilio absentis, aliquem notabilem
practicum [surrogari] quodque notarii etc.: concordant tres sacre depu-
taciones, quod loco eiusdem domini prioris surrogetur et surrogatus est
venerabilis vir dominus Petrus Corserii, quodque notarii, qui coram prefato
domino priore in causis scripserunt seu ad scribendum deputati fuerant,
eoram dicto surrogando scribant etc. Quarta vero de reformatorio loco
dicti domini prioris surrogavit dominum priorem de Latis.?
Super supplicacione domini Philippi promoti auctoritate apostolica
ad ecclesiam Lingonensem, petentis auctoritate concilii causam et causas
singularum appellacionum nullitatisque? et iniquitatis et iniusticie eius-
dem pretense sentencie et declaracionis assertorumque processuum actorum
*) Wensemburg p. b) de Villaris p. e) Delat. P.p. 3) P wieder-
holt et nullitatis.
9
10
15
20
25
30
35
40