EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

April 27. i 115 x

eius college nunc egrotantis, [quod] solus de quantitate fructuum et expen- sarum, in quibus domini Veneti tenentur. et sunt condempnati, prout sunt informati, in generali congregacione, quando paratus fuerit, suain faciat relacionem et eandem congregacionem indicere valeat etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod concedatur et concessa est, huiüsmodi requesta in forma ut petitur.

Super supplicacione domini Ulrici de Wensemberg? electi in deca- num ecclesie beate Marie Veteriscapelle Ratisponensis, petentis per sa- crum concilium eandem electionem confirmari et approbari cum supple-

cione defectuum etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod com-.

mittatur reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate sacri concilii confirmet dispenset et suppleat etc. ut petitur. Sacra vero de- putacio fidei addit: constito tamen domino legato, quod supplicans debite requisiverit ordinarium loci, quodque idem ordinarius sine causa recusaverit. | | |

Super supplicacione nobilium Bartholomei de Bohen et Ysabellis de VillariP de militari genere procreatorum Remensis diocesis, petencium secum in tercio affinitatis gradu super matrimonio inter eos contrahendo dispensari etc., concordant omnes sacre deputaciones, quod committatur reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate sacri cencilii dis- penset cum supplicantibus ut petitur.

Super supplicacione domini postulati ecclesie Traiectensis, petentis mandari partibus hincinde, ut impedimentis et dilacionibus inutilibus omissis allegaciones replicaciones et informaciones, si quas facere velint, coram dominis commissariis in scriptis non alias infra quatuor dies proximos faciant etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod conce- datur et concessa est huiusmodi requesta in forma ut petitur.

Super supplicacione, per quam petitur loco domini prioris de Pla- teria alterius iudicum rote, nunc a concilio absentis, aliquem notabilem practicum [surrogari] quodque notarii etc.: concordant tres sacre depu- taciones, quod loco eiusdem domini prioris surrogetur et surrogatus est venerabilis vir dominus Petrus Corserii, quodque notarii, qui coram prefato domino priore in causis scripserunt seu ad scribendum deputati fuerant, eoram dicto surrogando scribant etc. Quarta vero de reformatorio loco dicti domini prioris surrogavit dominum priorem de Latis.?

Super supplicacione domini Philippi promoti auctoritate apostolica ad ecclesiam Lingonensem, petentis auctoritate concilii causam et causas singularum appellacionum nullitatisque? et iniquitatis et iniusticie eius- dem pretense sentencie et declaracionis assertorumque processuum actorum

*) Wensemburg p. b) de Villaris p. e) Delat. P.p. 3) P wieder- holt et nullitatis. 9

10

15

20

25

30

35

40



Text viewManuscript line view