Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Marz 30—April 2. 99
Super supplicacione canonicorum S. Martini Constanciensis diocesis.
Super viij aliis supplicacionibus concernentibus dispeusaciones.
Dominus Tarentinus et episcopus Paduanus regraciati sunt omni-
potenti Deo, quod domini de sacro concilio sunt concordes super decre-
tacione forme indulgenciarum, requirentes quod antequam concluderetur,
audirentur domini legati, quorum unus, videlicet dominus S. Petri, iam
venerat. Tandem inter alia dixerunt, quod sive nunc concludatur sive
non super indulgenciarum forma, non intendunt a suis promissionibus
recedere. Finaliter reverendissimus dominus cardinalis legatus super omnibus
concordatis, prout lecta erant, ut moris est conclusit.
Die sabbati ultime marcii non fuerunt deputaciones propter adven-
tum reverendissimi domini cardinalis S. Crucis, qui eadem die ante pran-
dium intravit civitatem per aquam.
Die dominica in Ramis Palmarum prima aprilis fuit missa solemnis
et processio cum palmis.
Die lune II* aprilis in sacra deputacione pro communibus super
requesta Johannete uxoris Bertrandi Lanconge et Annete' uxoris Petri
Griffon Bisuntine diocesis, excommunicatarum propter participacionem
eum maritis etc., petencium absolvi etc., placuit quod committatur reve-
rendissimo domino cardinali legato, qui absolvat et provideat ut petitur.
Pro presidente dominus episcopus Vexionensis.
Pro xij dominus episcopus Lausanensis, abbas de Chereto et dominus
Albertus continuatus.
Pro custode clavis dominus prepositus de Mersen.
Pro referendario fuit continuatus dominus Gaspar.
Fuerunt deputati reverendissimi et reverendi patres domini patriarcha
Aquilegiensis, archiepiscopus Lugdunensis, Lubicensis et Lugdunensis et
Niuernensis, abbas Clareuallis et de Chereto, scolasticus Seguntinus et
Johannes de Hungaria, qui cum deputatis aliarum sacrarum deputacionum
adire debeant reverendissimum dominum cardinalem S. Crucis, congratu-
lando eius adventui, condolendo sue infirmitati ipsumque exhortando, ut
die crastina in generali congregacione, si commode fieri poterit, ipse [et]
reverendissimus dominus cardinalis S. Petri eius collega de sibi impositis
per sanctissimum dominum nostrum papam suam faciant relacionem,
habeatque reverendissimus dominus legatus ob hoc indicere congregacio-
nem tociens [quociens] sibi visum fuerit, et in casu quo non posset venire
ad congregacionem, habeant ipsi deputati facultatem ipsum audiendi, qui
referant.
10
15
20
30
35