EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Marz 30—April 2. 99

Super supplicacione canonicorum S. Martini Constanciensis diocesis.

Super viij aliis supplicacionibus concernentibus dispeusaciones.

Dominus Tarentinus et episcopus Paduanus regraciati sunt omni- potenti Deo, quod domini de sacro concilio sunt concordes super decre- tacione forme indulgenciarum, requirentes quod antequam concluderetur, audirentur domini legati, quorum unus, videlicet dominus S. Petri, iam venerat. Tandem inter alia dixerunt, quod sive nunc concludatur sive non super indulgenciarum forma, non intendunt a suis promissionibus recedere. Finaliter reverendissimus dominus cardinalis legatus super omnibus concordatis, prout lecta erant, ut moris est conclusit.

Die sabbati ultime marcii non fuerunt deputaciones propter adven- tum reverendissimi domini cardinalis S. Crucis, qui eadem die ante pran- dium intravit civitatem per aquam.

Die dominica in Ramis Palmarum prima aprilis fuit missa solemnis et processio cum palmis.

Die lune II* aprilis in sacra deputacione pro communibus super requesta Johannete uxoris Bertrandi Lanconge et Annete' uxoris Petri Griffon Bisuntine diocesis, excommunicatarum propter participacionem eum maritis etc., petencium absolvi etc., placuit quod committatur reve- rendissimo domino cardinali legato, qui absolvat et provideat ut petitur.

Pro presidente dominus episcopus Vexionensis.

Pro xij dominus episcopus Lausanensis, abbas de Chereto et dominus Albertus continuatus.

Pro custode clavis dominus prepositus de Mersen.

Pro referendario fuit continuatus dominus Gaspar.

Fuerunt deputati reverendissimi et reverendi patres domini patriarcha Aquilegiensis, archiepiscopus Lugdunensis, Lubicensis et Lugdunensis et Niuernensis, abbas Clareuallis et de Chereto, scolasticus Seguntinus et Johannes de Hungaria, qui cum deputatis aliarum sacrarum deputacionum adire debeant reverendissimum dominum cardinalem S. Crucis, congratu- lando eius adventui, condolendo sue infirmitati ipsumque exhortando, ut die crastina in generali congregacione, si commode fieri poterit, ipse [et] reverendissimus dominus cardinalis S. Petri eius collega de sibi impositis per sanctissimum dominum nostrum papam suam faciant relacionem, habeatque reverendissimus dominus legatus ob hoc indicere congregacio- nem tociens [quociens] sibi visum fuerit, et in casu quo non posset venire ad congregacionem, habeant ipsi deputati facultatem ipsum audiendi, qui referant.

10

15

20

30

35



Text viewManuscript line view