Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
30
35
78 März 9. 10.
vice et nomine domini nostri pape 'protestati sunt, quod non consenciunt
in huiusmodi conclusione, ymo se opponunt. De quibus etc.
Dominus abbas Virziliacensis de policitacione facta per dominos
presidentes in materia indulgenciarum peciit instrumentum. |
Lectis concordatis de indulgenciis et de confirmandis per sacrum
concilium litteris per dominum H[enrricum] Menger deportatis etc., super
omnibus huiusmodi coneordatis superius scriptis, demptis indulgenciis,
prout superius habetur, reverendissimus dominus cardinalis legatus, ut est
moris, conclusit.
Vicarius Constanciensis provincie Rothomagensis coram domino car-
dinali Arelatensi protestatus est, prout in cedula, presentibus officiali
Coloniensi, scolastico Seguntino et comite de Spinglebergh canonico Colo-
niensi etc. De quibus eto.
Die sabbati X* marcii in sacra deputacione pro communibus super
requesta domini Johannis procuratoris domini episcopi Herbipolensis,
petentis remissionem etc., placuit quod suspendatur pro nunc et remittatur
negocium ad inclitam nacionem Germanicam, que iam avisavit de modis
concordie inter partes.
Super avisamento reverendissimi domini cardinalis legati de sessione
fienda die iovis proxima, in qua decretentur decreta iam per dominos
deputatos conclusa, videlicet de electionibus, de reservacionibus, Clementina
»Litteris^ et de causis etc., et alia ebdomada fiat una alia sessio, in qua
decretentur cetera, quodque domini deputati omni die in puncto iiij' hore
sint in S. Francisco etc.: placuit quod forme iam avisate concludantur
die veneris proxima et in crastinum deoretentur.
De prorogacione petita heri in generali congregacione per reveren-
dissimos dominos presidentes sanctissimi domini nostri pape super indul-
genciis in materia Grecorum cum pollicitacione etc., placuit huiusmodi
prorogacio petita, quodque huiusmodi forma indulgenciarum concludatur
die veneris ante Ramos Palmarum! et in crastinum decretentur in sessione
publica.
Super Jicencia recedendi petita per dominum episcopum Merse-
burgensem placuit, quod per nacionem inclitam Germanicam exhortetur,
ut saltim. usque ad octavam Pasche? velit remanere, sinautem noluerit
acquiescere, placet quod habeat licenciam etc. cum prefixione termini.
Super conclusione heri capta in generali congregacione, concernente
prebendam Tornacensem conferendam magistro Nicolao Amici, placuit
maiori parti, quod huiusmodi conclusio suum sorciatur effectum.
! Márz 30. ? April 15.