EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

30

35

78 März 9. 10.

vice et nomine domini nostri pape 'protestati sunt, quod non consenciunt in huiusmodi conclusione, ymo se opponunt. De quibus etc.

Dominus abbas Virziliacensis de policitacione facta per dominos presidentes in materia indulgenciarum peciit instrumentum. |

Lectis concordatis de indulgenciis et de confirmandis per sacrum concilium litteris per dominum H[enrricum] Menger deportatis etc., super omnibus huiusmodi coneordatis superius scriptis, demptis indulgenciis, prout superius habetur, reverendissimus dominus cardinalis legatus, ut est moris, conclusit.

Vicarius Constanciensis provincie Rothomagensis coram domino car- dinali Arelatensi protestatus est, prout in cedula, presentibus officiali Coloniensi, scolastico Seguntino et comite de Spinglebergh canonico Colo- niensi etc. De quibus eto.

Die sabbati X* marcii in sacra deputacione pro communibus super requesta domini Johannis procuratoris domini episcopi Herbipolensis, petentis remissionem etc., placuit quod suspendatur pro nunc et remittatur negocium ad inclitam nacionem Germanicam, que iam avisavit de modis concordie inter partes.

Super avisamento reverendissimi domini cardinalis legati de sessione fienda die iovis proxima, in qua decretentur decreta iam per dominos deputatos conclusa, videlicet de electionibus, de reservacionibus, Clementina »Litteris^ et de causis etc., et alia ebdomada fiat una alia sessio, in qua decretentur cetera, quodque domini deputati omni die in puncto iiij' hore sint in S. Francisco etc.: placuit quod forme iam avisate concludantur die veneris proxima et in crastinum deoretentur.

De prorogacione petita heri in generali congregacione per reveren- dissimos dominos presidentes sanctissimi domini nostri pape super indul- genciis in materia Grecorum cum pollicitacione etc., placuit huiusmodi prorogacio petita, quodque huiusmodi forma indulgenciarum concludatur die veneris ante Ramos Palmarum! et in crastinum decretentur in sessione publica.

Super Jicencia recedendi petita per dominum episcopum Merse- burgensem placuit, quod per nacionem inclitam Germanicam exhortetur, ut saltim. usque ad octavam Pasche? velit remanere, sinautem noluerit acquiescere, placet quod habeat licenciam etc. cum prefixione termini.

Super conclusione heri capta in generali congregacione, concernente prebendam Tornacensem conferendam magistro Nicolao Amici, placuit maiori parti, quod huiusmodi conclusio suum sorciatur effectum.

! Márz 30. ? April 15.



Text viewManuscript line view