Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Oktober 25. 26. 309
Super supplicacione abbatis et conventus monasterii Lubens Cister-
ciensis ordinis Vratislauiensis diocesis, petentis soluciones annuas per x?"
annos suspendi et a solucione debitorum eximi etc., placuit quod com-
mittatur reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate concilii
provideat, ut sibi videbitur.
Magister Johannes Bonitemporis pro et nomine domini, episcopi
Trecorensis protestatus fuit, quod per sacram deputacionem pro com-
munibus nichil deliberetur in causa episcopi Maclouiensis contra episcopum
Trecorensem, nisi prius habita copia et ipso vocato et audito. De
quibus eto.
Omnes supplicaciones matrimoniales et super deffectu natalium
commisse sunt domino cardinali legato, ut est moris: pro Nicolao Cuper
scolare Leodiensis diocesis super deffectu natalium etc.; pro Johanne de
Beghin layco et Elizabet Leodiensis diocesis; pro Henrrico Pistoris scolare
Leodiensis diocesis; adidem pro Johanne de Broeghin scolare Cameracensis
diocesis; pro Reginaldo de Gournay clerico Rothomagensis diocesis, petente
recipi tonsuram clericalem ; pro Johanne Raet et Beatrice Reyners
Cameracensis diocesis eto.
Die veneris XXVI* mensis octobris M?cccc?xxxvj? in generali con-
gregacione, presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus
dominis cardinalibus S. Petri et Arelatensi, archiepiscopo Lugdunensi,
Lubicensi Augustensi Bituricensi Aurelianensi S. Poncii Dignensi Conchensi
Burgensi Petragoricensi Massiliensi Lausanensi episcopis, presentibus
Johanne Puleripatris, Dyonisio, Galeacio, Johanne de Hungaria, M[atheo]
Nithart, R[oberto] au Clou et G[uidone] de Versellis.
Magister Symon de Valle nomine cantorum supplicavit, ut provisio
fiat, alias sunt in propinquo recessuri.
Dominus legatus dixit, quod haberent pacienciam et quod infra iiij^7
dies provideretur.
Leete fuerunt littere domini cardinalis de Fuxo. Item littere
gencium de consilio domini regis Renati in provincia Prouincie.
Item littere civitatis Auinionensis credenciales. Quibus lectis dominus
Raymundus Taloni fecit ad longum suam relacionem de oblatis per
inelitam civitatem Auinionensem pro facto Grecorum.
Dominus Jacobus de Aurelianis doctor alter ambassiatorum civitatis
Auinionensis post [recommendacionem] laudavit sacrum concilium et
regra[cia]tus est de honore civitati impenso. Narravit commoditates
civitatis et patrie circumvicine, offerens adimplere ea omnia et singula
contenta in litteris. Et si aliquis aliquem scrupulum haberet in obla-
cionibus, parati se offerunt adimplere. Requirendo finaliter, quod si
10
15
20
25
30
85
40