EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Oktober 25. 26. 309

Super supplicacione abbatis et conventus monasterii Lubens Cister- ciensis ordinis Vratislauiensis diocesis, petentis soluciones annuas per x?" annos suspendi et a solucione debitorum eximi etc., placuit quod com- mittatur reverendissimo domino cardinali legato, qui auctoritate concilii provideat, ut sibi videbitur.

Magister Johannes Bonitemporis pro et nomine domini, episcopi Trecorensis protestatus fuit, quod per sacram deputacionem pro com- munibus nichil deliberetur in causa episcopi Maclouiensis contra episcopum Trecorensem, nisi prius habita copia et ipso vocato et audito. De quibus eto.

Omnes supplicaciones matrimoniales et super deffectu natalium commisse sunt domino cardinali legato, ut est moris: pro Nicolao Cuper scolare Leodiensis diocesis super deffectu natalium etc.; pro Johanne de Beghin layco et Elizabet Leodiensis diocesis; pro Henrrico Pistoris scolare Leodiensis diocesis; adidem pro Johanne de Broeghin scolare Cameracensis diocesis; pro Reginaldo de Gournay clerico Rothomagensis diocesis, petente recipi tonsuram clericalem ; pro Johanne Raet et Beatrice Reyners Cameracensis diocesis eto.

Die veneris XXVI* mensis octobris M?cccc?xxxvj? in generali con- gregacione, presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis cardinalibus S. Petri et Arelatensi, archiepiscopo Lugdunensi, Lubicensi Augustensi Bituricensi Aurelianensi S. Poncii Dignensi Conchensi Burgensi Petragoricensi Massiliensi Lausanensi episcopis, presentibus Johanne Puleripatris, Dyonisio, Galeacio, Johanne de Hungaria, M[atheo] Nithart, R[oberto] au Clou et G[uidone] de Versellis.

Magister Symon de Valle nomine cantorum supplicavit, ut provisio fiat, alias sunt in propinquo recessuri.

Dominus legatus dixit, quod haberent pacienciam et quod infra iiij^7 dies provideretur.

Leete fuerunt littere domini cardinalis de Fuxo. Item littere gencium de consilio domini regis Renati in provincia Prouincie.

Item littere civitatis Auinionensis credenciales. Quibus lectis dominus Raymundus Taloni fecit ad longum suam relacionem de oblatis per inelitam civitatem Auinionensem pro facto Grecorum.

Dominus Jacobus de Aurelianis doctor alter ambassiatorum civitatis Auinionensis post [recommendacionem] laudavit sacrum concilium et regra[cia]tus est de honore civitati impenso. Narravit commoditates civitatis et patrie circumvicine, offerens adimplere ea omnia et singula contenta in litteris. Et si aliquis aliquem scrupulum haberet in obla- cionibus, parati se offerunt adimplere. Requirendo finaliter, quod si

10

15

20

25

30

85

40



Text viewManuscript line view