356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Oktober 10—12. 297
Super supplicacione procuratoris fiscalis, petentis retractari deli-
beracionem super supplicacione domini ducis Mediolani concernente
prioratum in suburbiis Mediolanensibus, videat referendarius et referat.
Nota de presbitero Traiectensis diocesis, qui eadem die se suspendit,
propter quod de sero in uno vase fuit proiectus in flumine Reni etc. |
Omnes dispensaciones matrimoniales et deffectus natalium, ‘ut moris
est, commisse sunt reverendissimo domino cardinali legato: pro nobili
Henrrico de Gera barone et Metz[a] domicella Nuembergensis? diocesis;
pro Jakelino Trazeser de Warena et Anna de Plann Constanciensis
diocesis; pro Henrrico Hennich scolare Maguntinensis diocesis, petente
dispensari super deffectu natalium etc.; pro Petro Gisonis et Gella
muliere Maguntine diocesis; pro Johanne Seele et Mecoka muliere
Treuerensis diocesis; pro Johanne Schinlin alias Frische et Margareta
muliere Constanciensis diocesis.
Die iovis XI* octobris fuit festum dedicacionis eeclesie maioris, ob
cuius honorem non fuerunt deputaciones, sed missa infra chorum maioris
ecclesie.
Die veneris XII* ? octobris M@iiijCxxxvj° in generali congregacione,
presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis
S. Petri Arelatensi cardinalibus, ambobus patriarchis, Lugdunensi Lubicensi
Augustensi Aurelianensi Dignensi Burgensi Petragoricensi Lausanensi
Albinganensi episcopis, presentibus Johanne Puleripatris, Dyonisio de
Sambreuais, Ysidoro de Rosate, Johanne de Hungaria et Stephano de
Nouaria etc.
More solito fuerunt incorporati magister Dyonisius de Gluciano de
Mediolano decretorum doctor et in legibus licenciatus nomine proprio,
dominus Jacobus Ancheni archidiaconus et canonicus Massiliensis, magister
N[icolaus] Loiseleur canonicus Rothomagensis pro domino Nicolao de
Vendres licenciato in legibus archidiacono de Augo. in ecclesia Rotho-
magensi, magister Donatus de Mediolano magister in theologia ordinis
Minorum.
Dominus Gaspar advocatus requisivit pro liberacione cuiusdam
detenti per soldanum, qui recepit racione questus multas pecunias etc.
Magister M[ichael| Galteri procurator domini regis Cipri et cardinalis
Cipri requisivit, quod non relaxaretur, quousque Robertus Latire regressus
esset etc. Quod placuit.
Lecte fuerunt minute litterarum mittendarum imperatori et patri-
arche Grecorum necnon nunciis concilii.
a) Nurembergensis P. b) XIII* P.
Concilium Basiliense IV. 38 .
10
15
20
25
30
35
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile