EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Oktober 10—12. 297

Super supplicacione procuratoris fiscalis, petentis retractari deli- beracionem super supplicacione domini ducis Mediolani concernente prioratum in suburbiis Mediolanensibus, videat referendarius et referat.

Nota de presbitero Traiectensis diocesis, qui eadem die se suspendit, propter quod de sero in uno vase fuit proiectus in flumine Reni etc. |

Omnes dispensaciones matrimoniales et deffectus natalium, ut moris est, commisse sunt reverendissimo domino cardinali legato: pro nobili Henrrico de Gera barone et Metz[a] domicella Nuembergensis? diocesis; pro Jakelino Trazeser de Warena et Anna de Plann Constanciensis diocesis; pro Henrrico Hennich scolare Maguntinensis diocesis, petente dispensari super deffectu natalium etc.; pro Petro Gisonis et Gella muliere Maguntine diocesis; pro Johanne Seele et Mecoka muliere Treuerensis diocesis; pro Johanne Schinlin alias Frische et Margareta muliere Constanciensis diocesis.

Die iovis XI* octobris fuit festum dedicacionis eeclesie maioris, ob cuius honorem non fuerunt deputaciones, sed missa infra chorum maioris ecclesie.

Die veneris XII* ? octobris M@iiijCxxxvj° in generali congregacione, presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis S. Petri Arelatensi cardinalibus, ambobus patriarchis, Lugdunensi Lubicensi Augustensi Aurelianensi Dignensi Burgensi Petragoricensi Lausanensi Albinganensi episcopis, presentibus Johanne Puleripatris, Dyonisio de Sambreuais, Ysidoro de Rosate, Johanne de Hungaria et Stephano de Nouaria etc.

More solito fuerunt incorporati magister Dyonisius de Gluciano de Mediolano decretorum doctor et in legibus licenciatus nomine proprio, dominus Jacobus Ancheni archidiaconus et canonicus Massiliensis, magister N[icolaus] Loiseleur canonicus Rothomagensis pro domino Nicolao de Vendres licenciato in legibus archidiacono de Augo. in ecclesia Rotho- magensi, magister Donatus de Mediolano magister in theologia ordinis Minorum.

Dominus Gaspar advocatus requisivit pro liberacione cuiusdam detenti per soldanum, qui recepit racione questus multas pecunias etc. Magister M[ichael| Galteri procurator domini regis Cipri et cardinalis Cipri requisivit, quod non relaxaretur, quousque Robertus Latire regressus esset etc. Quod placuit.

Lecte fuerunt minute litterarum mittendarum imperatori et patri- arche Grecorum necnon nunciis concilii.

a) Nurembergensis P. b) XIII* P.

Concilium Basiliense IV. 38 .

10

15

20

25

30

35



Text viewManuscript line view