EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Januar 20. 23

pertinet, ad componendum peticionem faciendam. Placent eciam sibi nominati in avisamento ad expediendum hane materiam cum domino legato. Addatur tamen in peticione, quod revocet casset irritet et annullet facta contra adhesionem et in preiudicium decretorum, maxime illorum duorum de electionibus et de annatis, specificando specialiter et nominatim ea in quibus contravenit. Item quod decernat et declaret irrita et nulla ea que continget in futurum facere contra decreta concilii, declarando eciam litteras, quas continget fieri per eum, nullas esse et; nullam fidem facere- Subiungens non esse neccessarium, quod prius fiat reformacio sive com- pleatur, quoniam satis se offert materia sufficiens ad monendum et requi- rendum papam, et frustra est plura decreta facere sive ulterius prosequi et procedere in reformacione, donec simus cerciorati, quod velit papa illa observare. Subiungit quod deliberacio fienda per deputaciones in materia ista infra tres dies concludatur in congregacione generali et postea expediatur in publica sessione. ltem subiungit, quod inter ea que sunt exponenda pape, in quibus contrafacit decretis, fiat mencio quod ipse dominus noster in iuramentis, que misit episcopis promotis consecrandis, inseruit quod iurarent favere reservacionibus apostolicis in preiudicium decreti de electionibus. Item quod, ut dicitur, admisit appellacionem interpositam per fratrem Augustinum de Roma ab hoc sacro concilio a condempnacione illius libelli, quod facere non debuit, maxime in causa fidei ete. Item qualiter pridie, presentata sibi electione decani Rotho- magensis, illam licet canonicam repulit nec voluit illam confirmare, sed .dicens illam de facto fuisse attemptatam, obstante reservacione quam adhue durare pretendit, illam repulit et illi providit. Finaliter placet sibi quod deputati avisent ista omnia et alia et componant bono modo. Item quod fiat mencio de factis camere saori concilii, ut pro parte pape fiant debite quittancie. Ultimo addidit, quod papa recusante dare audien- ciam aut negante facere illud, super quo fuerit per sacrum concilium requisitus, quod tamen ambassiata moneat eciam cardinales, quatenus relinquant papam et veniant ad sacrum concilium."

Concordant omnes deputaciones super supplicacione Johannis de Rosemberg et Odilie mulieris nobilium Spirensis diocesis, petencium secum dispensari in iij* gradu affinitatis de matrimonio contracto ignoranter, carnali copula minime sequuta etc., quod committatur ordinario loci, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus ut petitur. Illa de reformatorio dicit: prout sue consciencie videbitur.

Lectis huiusmodi concordatis dominus Lubicensis nomine ambassia- torio rogavit, quatenus supersederetur per certum tempus, quousque naciones deliberaverint, denturque sibi deputati, coram quibus possit pro- ponere aliqua etc. Tamen non vellet impedire conclusionem etc.

3 x

.10

15

20

20

30

35

40


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile