Januar 20. 23
pertinet, ad componendum peticionem faciendam. Placent eciam sibi
nominati in avisamento ad expediendum hane materiam cum domino legato.
Addatur tamen in peticione, quod revocet casset irritet et annullet facta
contra adhesionem et in preiudicium decretorum, maxime illorum duorum
de electionibus et de annatis, specificando specialiter et nominatim ea in
quibus contravenit. Item quod decernat et declaret irrita et nulla ea
que continget in futurum facere contra decreta concilii, declarando eciam
litteras, quas continget fieri per eum, nullas esse et; nullam fidem facere-
Subiungens non esse neccessarium, quod prius fiat reformacio sive com-
pleatur, quoniam satis se offert materia sufficiens ad monendum et requi-
rendum papam, et frustra est plura decreta facere sive ulterius prosequi
et procedere in reformacione, donec simus cerciorati, quod velit papa
illa observare. Subiungit quod deliberacio fienda per deputaciones in
materia ista infra tres dies concludatur in congregacione generali et postea
expediatur in publica sessione. ltem subiungit, quod inter ea que sunt
exponenda pape, in quibus contrafacit decretis, fiat mencio quod ipse
dominus noster in iuramentis, que misit episcopis promotis consecrandis,
inseruit quod iurarent favere reservacionibus apostolicis in preiudicium
decreti de electionibus. Item quod, ut dicitur, admisit appellacionem
interpositam per fratrem Augustinum de Roma ab hoc sacro concilio a
condempnacione illius libelli, quod facere non debuit, maxime in causa
fidei ete. Item qualiter pridie, presentata sibi electione decani Rotho-
magensis, illam licet canonicam repulit nec voluit illam confirmare, sed
.dicens illam de facto fuisse attemptatam, obstante reservacione quam
adhue durare pretendit, illam repulit et illi providit. Finaliter placet
sibi quod deputati avisent ista omnia et alia et componant bono modo.
Item quod fiat mencio de factis camere saori concilii, ut pro parte pape
fiant debite quittancie. Ultimo addidit, quod papa recusante dare audien-
ciam aut negante facere illud, super quo fuerit per sacrum concilium
requisitus, quod tamen ambassiata moneat eciam cardinales, quatenus
relinquant papam et veniant ad sacrum concilium."
Concordant omnes deputaciones super supplicacione Johannis de
Rosemberg et Odilie mulieris nobilium Spirensis diocesis, petencium secum
dispensari in iij* gradu affinitatis de matrimonio contracto ignoranter,
carnali copula minime sequuta etc., quod committatur ordinario loci, qui
auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus ut petitur. Illa de
reformatorio dicit: prout sue consciencie videbitur.
Lectis huiusmodi concordatis dominus Lubicensis nomine ambassia-
torio rogavit, quatenus supersederetur per certum tempus, quousque
naciones deliberaverint, denturque sibi deputati, coram quibus possit pro-
ponere aliqua etc. Tamen non vellet impedire conclusionem etc.
3 x
.10
15
20
20
30
35
40