EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

August 18. . 949

secumque ut in susceptis ordinibus libere ministrare valeat dispenset eto.: concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur huiusmodi suppli- cacio ut petitur. -

Super supplicacione abbatis et monasterii S. Tiberii ordinis S. Bene- dicti Agathensis diocesis ac prioris et officiorum ab illo dependencium, petencium graciam alias eidem abbati in facto reductionis decime fructuum ad prioratus officia et membra dicti monasterii extendi etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admittatur huiusmodi supplicacio ut petitur. Illa tamen de fide addit, quod fiat huiusmodi moderacio ad plus vel minus secundum verum valorem. iiijt* de communibus requisita non deliberavit.

Super supplicacione domini Karoli de Carreto ex marchionibus Saonensibus abbatis monasterii SS. Marie et Martini Insule Galinarie ordinis S. Benedicti extra muros civitatis Albinganensis etc. concordant tres deputaciones, quod admittatur huiusmodi supplicacio ut petitur. Quarta .vero, videlicet de pace, dicit quod dominus abbas, de quo in supplicacione fit mencio, possit dare supplicanti in titulum vel commendam ad sex annos.

Super supplicacione prioris et conventus prioratus Vallis S. Marie ordinis Cartusiensis Diensis diocesis, petencium confirmacionem privilegiorum etc., concordant tres deputaciones, quod committatur reverendissimo domino archiepiscopo Lugdunensi, qui auctoritate huius sacri concilii provideat supplicanti, prout sibi videbitur. Quarta de reformatorio requisita non deliberavit.

Super supplicacione cuiusdam religiosi ordinis S. Benedicti, qui non obstante deffectu natalium, quem, ut quidam dicunt, patitur de soluto genitus et soluta, petit quamlibet dignitatem sui ordinis eciam abbacialem obtinere posse? si ad eam electus aut postulatus fuerit aut alias sibi de illa quavis auctoritate provisum fuerit libere recipere et retinere valeat et super hoc secum dispensari: concordant tres deputaciones, quod com- mittatur reverendo patri domino abbati Virziliacensi, qui auctoritate huius sacri concilii dispenset, prout sibi videbitur. Quarta, videlicet de com- munibus, commisit domino legato.

Super supplicacione Ottonis de Wachenstein ? domicelli et Anne de Aufsees domicelle Bambergensis diocesis, petencium secum dispensari super.matrimonio contrahendo, non obstante iiij f? consanguinitatis gradu etc.: concordant omnes deputaciones, quod committatur domino legato 9, qui cum eis dispenset, prout sibi videbitur.

Super supplicacione oblata in facto reductionis decime, in qua petitur mandari reverendissimo domino cardinali Arelatensi vicecancellario, ut

a) so Dp. b) possit Pp. ©) Wachensten P. d) Ausfees 7. *) domino legato reverendissimo p. Concilium Basiliense IV. 32

10

15

20

30

40


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile