August 18. . 949
secumque ut in susceptis ordinibus libere ministrare valeat dispenset eto.:
concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur huiusmodi suppli-
cacio ut petitur. -
Super supplicacione abbatis et monasterii S. Tiberii ordinis S. Bene-
dicti Agathensis diocesis ac prioris et officiorum ab illo dependencium,
petencium graciam alias eidem abbati in facto reductionis decime fructuum
ad prioratus officia et membra dicti monasterii extendi etc.: concordant
tres sacre deputaciones, quod admittatur huiusmodi supplicacio ut petitur.
Illa tamen de fide addit, quod fiat huiusmodi moderacio ad plus vel
minus secundum verum valorem. iiijt* de communibus requisita non
deliberavit.
Super supplicacione domini Karoli de Carreto ex marchionibus
Saonensibus abbatis monasterii SS. Marie et Martini Insule Galinarie
ordinis S. Benedicti extra muros civitatis Albinganensis etc. concordant
tres deputaciones, quod admittatur huiusmodi supplicacio ut petitur. Quarta
.vero, videlicet de pace, dicit quod dominus abbas, de quo in supplicacione
fit mencio, possit dare supplicanti in titulum vel commendam ad sex annos.
Super supplicacione prioris et conventus prioratus Vallis S. Marie
ordinis Cartusiensis Diensis diocesis, petencium confirmacionem privilegiorum
etc., concordant tres deputaciones, quod committatur reverendissimo domino
archiepiscopo Lugdunensi, qui auctoritate huius sacri concilii provideat
supplicanti, prout sibi videbitur. Quarta de reformatorio requisita non
deliberavit.
Super supplicacione cuiusdam religiosi ordinis S. Benedicti, qui non
obstante deffectu natalium, quem, ut quidam dicunt, patitur de soluto
genitus et soluta, petit quamlibet dignitatem sui ordinis eciam abbacialem
obtinere posse? si ad eam electus aut postulatus fuerit aut alias sibi de
illa quavis auctoritate provisum fuerit libere recipere et retinere valeat
et super hoc secum dispensari: concordant tres deputaciones, quod com-
mittatur reverendo patri domino abbati Virziliacensi, qui auctoritate huius
sacri concilii dispenset, prout sibi videbitur. Quarta, videlicet de com-
munibus, commisit domino legato.
Super supplicacione Ottonis de Wachenstein ? domicelli et Anne
de Aufsees domicelle Bambergensis diocesis, petencium secum dispensari
super.matrimonio contrahendo, non obstante iiij f? consanguinitatis gradu
etc.: concordant omnes deputaciones, quod committatur domino legato 9,
qui cum eis dispenset, prout sibi videbitur.
Super supplicacione oblata in facto reductionis decime, in qua petitur
mandari reverendissimo domino cardinali Arelatensi vicecancellario, ut
a) so Dp. b) possit Pp. ©) Wachensten P. d) Ausfees 7.
*) domino legato reverendissimo p.
Concilium Basiliense IV. 32
10
15
20
30
40