EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

25

30

35

240 August 7—10.

Super supplicacione magistri Johannis Creyt rectoris ecclesie parro- chialis S. Columbe Coloniensis incorporati, petentis iudici cause committi quod constito de assertis procedat summarie etc. exequatur eto. reiectis appellacionibus etc., placuit quod committatur iudiei cause, qui secundum decreta sacri concilii procedat in causa et iusticiam faciat.

Super cedula per dominum Johannem episcopum Sagiensem oblata, per quam tollit et revocat certos articulos, quibus se iuvare non intendit nec eciam aítestacionibus testium super hoo examinatorum, dominus Johannes Quentin procurator cause peciit instrumentum, presentibus do- minis Lugdunensi et Lausanensi, Symone Bocheus decano S. Audomari et Johanne de Hungaria et H[ugone] promotore.

Prefatus Johannes Quentin, assistente sibi magistro Thoma Rode, presentavit sacre deputacioni unam supplicacionem, de qua presentacione dominus Johannes Militis episcopus Sagiensis peciit instrumentum.

Omnes dispensaciones matrimoniales commisse sunt reverendissimo domino cardinali legato, ut est moris: pro Stephano de Walcheri et Johanneta muliere Bisuntine diocesis, pro Gerineto filio Colini Hutin et Aelide Tullensis diocesis, pro Jacobo Stephani et Johanneta Bisuntine diocesis, pro Johanne Furer et Zilia Constanciensis diocesis.

Die mercurii VIII* et die iovis IX* non fuerunt deputaciones; pro eo quia domini deputati super generali reformacione circa huiusmodi materiam reformacionis vacarunt.

Die veneris X* augusti fuit dies beati Laurencii, ob cuius reverenciam fuit missa solemnis loco consueto.

Die sabbati XI* augusti Meiijgxxxvj? in generali congregacione, presidente domino legato, assistentibus dominis cardinalibus S. Petri Arelatensi, patriarcha Anthioceno, Lugdunensi Lubicensi Augustensi Aurelianensi Conchensi Placentino Burgensi Ebroicensi Albinganensi Lausanensi, presentibus Johanne Pulcripatris, R[adulpho] de Porta, Jacobo Datigny, Johanne de Bachestein et P[etro] de Trillia.

More solito fuerunt incorporati dominus Johannes de Sagobia in sacra pagina doctor pro Fernando archiepiscopo Bracharensi, dominus abbas S. Nicolai Verdensis ordinis canonicorum regularium.

Dominus episcopus Lubicensis et dominus N[icolaus] decanus S. Florini Confluencie ambassiatores sacri concilii missi ad Bauariam pro pace re- formanda inter dominos Henrricum et Ludouicum duces, primo dominus Lubicensis et deinde dominus N[icolaus| decanus et finaliter prefatus dominus Lubicensis de gestis per eos circa huiusmodi pacem suam ad


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile