10
15
20
25
30
35
240 August 7—10.
Super supplicacione magistri Johannis Creyt rectoris ecclesie parro-
chialis S. Columbe Coloniensis incorporati, petentis iudici cause committi
quod constito de assertis procedat summarie etc. exequatur eto. reiectis
appellacionibus etc., placuit quod committatur iudiei cause, qui secundum
decreta sacri concilii procedat in causa et iusticiam faciat.
Super cedula per dominum Johannem episcopum Sagiensem oblata,
per quam tollit et revocat certos articulos, quibus se iuvare non intendit
nec eciam aítestacionibus testium super hoo examinatorum, dominus
Johannes Quentin procurator cause peciit instrumentum, presentibus do-
minis Lugdunensi et Lausanensi, Symone Bocheus decano S. Audomari
et Johanne de Hungaria et H[ugone] promotore.
Prefatus Johannes Quentin, assistente sibi magistro Thoma Rode,
presentavit sacre deputacioni unam supplicacionem, de qua presentacione
dominus Johannes Militis episcopus Sagiensis peciit instrumentum.
Omnes dispensaciones matrimoniales commisse sunt reverendissimo
domino cardinali legato, ut est moris: pro Stephano de Walcheri et
Johanneta muliere Bisuntine diocesis, pro Gerineto filio Colini Hutin et
Aelide Tullensis diocesis, pro Jacobo Stephani et Johanneta Bisuntine
diocesis, pro Johanne Furer et Zilia Constanciensis diocesis.
Die mercurii VIII* et die iovis IX* non fuerunt deputaciones; pro eo
quia domini deputati super generali reformacione circa huiusmodi materiam
reformacionis vacarunt.
Die veneris X* augusti fuit dies beati Laurencii, ob cuius reverenciam
fuit missa solemnis loco consueto.
Die sabbati XI* augusti Meiijgxxxvj? in generali congregacione,
presidente domino legato, assistentibus dominis cardinalibus S. Petri
Arelatensi, patriarcha Anthioceno, Lugdunensi Lubicensi Augustensi
Aurelianensi Conchensi Placentino Burgensi Ebroicensi Albinganensi
Lausanensi, presentibus Johanne Pulcripatris, R[adulpho] de Porta, Jacobo
Datigny, Johanne de Bachestein et P[etro] de Trillia.
More solito fuerunt incorporati dominus Johannes de Sagobia in sacra
pagina doctor pro Fernando archiepiscopo Bracharensi, dominus abbas
S. Nicolai Verdensis ordinis canonicorum regularium.
Dominus episcopus Lubicensis et dominus N[icolaus] decanus S. Florini
Confluencie ambassiatores sacri concilii missi ad Bauariam pro pace re-
formanda inter dominos Henrricum et Ludouicum duces, primo dominus
Lubicensis et deinde dominus N[icolaus| decanus et finaliter prefatus
dominus Lubicensis de gestis per eos circa huiusmodi pacem suam ad