EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1603, 31. října. 219

possem, non facile me expediebam ab his, quae magnam habebant cum vero simili- tudinem.

Sed cum nec sic proficeret, iam tum validius in me invehendum ratus, Deus bone, quantam invexit maiorum de Deo, de natura eius, de essentia, unitate, de distinctione personarum, de Christi persona, naturis, officio, dubitationum farraginem! Quibus ita me afflixit, divexavit, confudit, ut pene obtriverit nedum oppresserit. Non hic singulis insistam, nam alioquin omnes haereses ab inferis mihi essent revocaudae et forsitan novae excitandae. Ad exprimendam vim huius insultus hoc subiecisse sufficiat, adeo mentis meae vigorem his anxiis diurnis et nocturnis cogitationibus obtusum et hebetatum fuisse, üt nunquam firmiter Deum esse concipere potuerit, nisi ab aliqua. creatarum rerum consideratione, neque ad eum attollere se, nisi prius, quod esset, ratione aliqua palpabili persuasa et confirmata. Haec ego mirarer in homine ne dicam rudi in divinis, sed in profano aliquo et ab omni religione alieno; at quid dicam in me deprehendi, in me, inquam, ab incunabulis ipsis de Deo et tota salutis nostrae serie pure et diligenter ex verbo Dei instituto? Apparuit certe tum temporis, quauta esset naturae nostrae caligo, quanta imbecillitas, ubi Deus subtrahendo nobis Iumen suum et vires paulisper se a nobis subducit.

Sed ut. unde digressus sum, revertar, non haec in alium finem a tentatore meo offusa, quam ut obiectis iunumeris difficultatibus vel abrumperet serium, quo ducebar, Dei imvocandi studium, vel, si id minus posset, tot laqueis me irritatum teneret, ut ime iis explicare non possem. Nam cum tortuosi serpentis instar in varios se cireumageret gyros ac ex uno mox in alium impelleret. errorem, ino inter oran- dum indesinenter nunc hanc nunc illam Sacrae Triadis personam truculentis calum- niis impeteret, efficiebat non raro, ut aliquo modo titubarem; quod in rem suam trahens ita exaggerabat, ut istius modi prolapsiones nulla distinctione a plena et omnibus numeris absoluta disperatione secerneret.

Iam vero, ut etiam in Deum concitatum (?) odio ipsius me imbueret, negabat illum mihi esse patrem. Oecasionem huic mendacio dederat usus cum meditatione coniunctus orationis Dominicae, cuius prima verba, quia dulcissima illa patris appel- latione intonant, coepit discutere, utrum vox illa patris essentialiter de omnibus personis accipienda esset, an vero distincte ad primam divinitatis personam, quam ex patefactione ipsius personaliter Patrem appellamus, referenda; si essentialiter, quomodo in nomine mediatoris ad Deum dirigeretur, quandoquidem nemo suusmet esset mediator, et scriptura mediatorem inter Deum et hominem de facto consti- tueret; si personaliter, qua ratione filius et spiritus sanctus, cum unius essent na- turae, unius potentiae, unius maiestatis, ab ea exclusi eximerentur. Rursum si essen- tialiter esset sumenda, qui factum fuerit, quod discipuli non imitati doctorem et magistrum, qui hanc praescripserit, omnes suas preces, ut apparet ex actis et epi-

25*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile