[1] |
z roku 1603, 31. října. 219
|
---|
[2] |
possem, non facile me expediebam ab his, quae magnam habebant cum vero simili-
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
Sed cum nec sic proficeret, iam tum validius in me invehendum ratus, Deus
|
---|
[5] |
bone, quantam invexit maiorum de Deo, de natura eius, de essentia, unitate, de
|
---|
[6] |
distinctione personarum, de Christi persona, naturis, officio, dubitationum farraginem!
|
---|
[7] |
Quibus ita me afflixit, divexavit, confudit, ut pene obtriverit nedum oppresserit. Non
|
---|
[8] |
hic singulis insistam, nam alioquin omnes haereses ab inferis mihi essent revocaudae
|
---|
[9] |
et forsitan novae excitandae. Ad exprimendam vim huius insultus hoc subiecisse
|
---|
[10] |
sufficiat, adeo mentis meae vigorem his anxiis diurnis et nocturnis cogitationibus
|
---|
[11] |
obtusum et hebetatum fuisse, üt nunquam firmiter Deum esse concipere potuerit, nisi
|
---|
[12] |
ab aliqua. creatarum rerum consideratione, neque ad eum attollere se, nisi prius,
|
---|
[13] |
quod esset, ratione aliqua palpabili persuasa et confirmata. Haec ego mirarer in
|
---|
[14] |
homine ne dicam rudi in divinis, sed in profano aliquo et ab omni religione alieno;
|
---|
[15] |
at quid dicam in me deprehendi, in me, inquam, ab incunabulis ipsis de Deo et
|
---|
[16] |
tota salutis nostrae serie pure et diligenter ex verbo Dei instituto? Apparuit certe
|
---|
[17] |
tum temporis, quauta esset naturae nostrae caligo, quanta imbecillitas, ubi Deus
|
---|
[18] |
subtrahendo nobis Iumen suum et vires paulisper se a nobis subducit.
|
---|
[19] |
Sed ut. unde digressus sum, revertar, non haec in alium finem a tentatore
|
---|
[20] |
meo offusa, quam ut obiectis iunumeris difficultatibus vel abrumperet serium, quo
|
---|
[21] |
ducebar, Dei imvocandi studium, vel, si id minus posset, tot laqueis me irritatum
|
---|
[22] |
teneret, ut ime iis explicare non possem. Nam cum tortuosi serpentis instar in varios
|
---|
[23] |
se cireumageret gyros ac ex uno mox in alium impelleret. errorem, ino inter oran-
|
---|
[24] |
dum indesinenter nunc hanc nunc illam Sacrae Triadis personam truculentis calum-
|
---|
[25] |
niis impeteret, efficiebat non raro, ut aliquo modo titubarem; quod in rem suam
|
---|
[26] |
trahens ita exaggerabat, ut istius modi prolapsiones nulla distinctione a plena et
|
---|
[27] |
omnibus numeris absoluta disperatione secerneret.
|
---|
[28] |
Iam vero, ut etiam in Deum concitatum (?) odio ipsius me imbueret, negabat
|
---|
[29] |
illum mihi esse patrem. Oecasionem huic mendacio dederat usus cum meditatione
|
---|
[30] |
coniunctus orationis Dominicae, cuius prima verba, quia dulcissima illa patris appel-
|
---|
[31] |
latione intonant, coepit discutere, utrum vox illa patris essentialiter de omnibus
|
---|
[32] |
personis accipienda esset, an vero distincte ad primam divinitatis personam, quam
|
---|
[33] |
ex patefactione ipsius personaliter Patrem appellamus, referenda; si essentialiter,
|
---|
[34] |
quomodo in nomine mediatoris ad Deum dirigeretur, quandoquidem nemo suusmet
|
---|
[35] |
esset mediator, et scriptura mediatorem inter Deum et hominem de facto consti-
|
---|
[36] |
tueret; si personaliter, qua ratione filius et spiritus sanctus, cum unius essent na-
|
---|
[37] |
turae, unius potentiae, unius maiestatis, ab ea exclusi eximerentur. Rursum si essen-
|
---|
[38] |
tialiter esset sumenda, qui factum fuerit, quod discipuli non imitati doctorem et
|
---|
[39] |
magistrum, qui hanc praescripserit, omnes suas preces, ut apparet ex actis et epi-
|
---|
[40] |
25*
|
---|