EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

218 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

Cum enim primo statim impetu omnes mentis sensus variis tenebris ct den- sissimis nubibus, quibus certitudo salutis meae obscura et dubia reddebatur, invol- visset, animadvertensque me imbecillitatem fidei tum aliis adiumentis tum praecipue assiduitate precum sustentare, omnes vires eo convertit, ut me ab invocatione Dei vel persuadendo àbduceret vel depelleret absterrendo. Proinde inter principia mitius agendo ita me aggressus est, ut persuadere conaretur, omnem in precando diligen- tiam inanem et supervacuam esse. Si enim Deus ab aeterno salvare nie decrevisset, nihil opus esse precibus apud eum contendere, ut largiretur id, quod nedum me nondum nato, sed ante omnia saecula concedere statuisset, imo ludibrio exponi, a quo id petimus, quod iam nostrum esset et quod ipse tribuere destinasset, imo tribuisset, antequam ullus esset precum usus. Sin vero eodem decreto aeterno in numerum reproborum relatus essem, frustra me ab inexorabili Deo id deprecari, quod esset immutabili lege sancitum, imo iustitiae Dei à me iniuriam inferri, qui id convulsum cuperem, quod iustissimo iudicio eius esset pridem stabilitun.

Hoe primum in me coniecit telum. Sed cum id auxilio divino a me repu- lissem, alio incursu in me delatus est, suggereundo nempe, inutiles et ingratas Deo imo peccati instar abominandas esse illas preces, quas non dictaret fides: at fidem nullun ibi esse, ubi nulla esset certitudo salutis. nullam autem certitudinem, ubi esset dubitatio, quoniam, quae certa et firmà essent, nullam admitterent haesitationem, quae autem iu controversiam vocarentur, nullam darent sui determinationis notitiam. Hic vero non obliviscebatur sui: nam ab una parte, quo loeo apud Deum cessent preces eum fluctuatione conceptae, congerebat testimonia scripturae, ab altera vero quae natura, quod obiectum, qui finis esset fidei, intrepide urgebat. Quoniam enim ex definitione fidei hypostasin et elenchum fidem esse asserebat, negabat simul in ea, quae firmis fundamentis innixa et certis demonstrationibus et argumentis com- munita non essent, fidei nomen competere. At qualia fundamenta, qualia. argumenta illa essent denique, quibus nullà vis inesset profligandae dubitationis ?

° Iam vero id mirum in modum exaggerabat, quod qui incerti salutis suae essent, incerti essent etiam de communione filii Dei, meriti eius intercessione, ac proinde amore Dei; nec multa hic indigebat probatione, cum salus nostra, quod satis constat, non aliunde quam a Christo originem, incrementum, vigorem, imo com- plementum ipsum sortiatur, neque extra illum cuiquam sit accessus ad thronum gratiae. Qua igitur, instabat, fronte coram Deo me sistere auderem, qui ignorarem, utrum me Deus in filio eo, quo electos suos dignatur, amore complexus esset?

Quibus addebàt scopum fidei esse salutem animarum nostrarum; qui hunc Scopum ignoraret, ignoraret etiam ea, quae fidei essent, ac proinde fide careret, sine qua Deo nec quisquam placere posset, nec quidquam, quod ab eo proficisceretur. Diu me his dolis torsit, nam cum dubitationem, qua agitabar, infitiari omnino non


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile