[1] |
218 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
Cum enim primo statim impetu omnes mentis sensus variis tenebris ct den-
|
---|
[3] |
sissimis nubibus, quibus certitudo salutis meae obscura et dubia reddebatur, invol-
|
---|
[4] |
visset, animadvertensque me imbecillitatem fidei tum aliis adiumentis tum praecipue
|
---|
[5] |
assiduitate precum sustentare, omnes vires eo convertit, ut me ab invocatione Dei
|
---|
[6] |
vel persuadendo àbduceret vel depelleret absterrendo. Proinde inter principia mitius
|
---|
[7] |
agendo ita me aggressus est, ut persuadere conaretur, omnem in precando diligen-
|
---|
[8] |
tiam inanem et supervacuam esse. Si enim Deus ab aeterno salvare nie decrevisset,
|
---|
[9] |
nihil opus esse precibus apud eum contendere, ut largiretur id, quod nedum me
|
---|
[10] |
nondum nato, sed ante omnia saecula concedere statuisset, imo ludibrio exponi,
|
---|
[11] |
a quo id petimus, quod iam nostrum esset et quod ipse tribuere destinasset, imo
|
---|
[12] |
tribuisset, antequam ullus esset precum usus. Sin vero eodem decreto aeterno in
|
---|
[13] |
numerum reproborum relatus essem, frustra me ab inexorabili Deo id deprecari,
|
---|
[14] |
quod esset immutabili lege sancitum, imo iustitiae Dei à me iniuriam inferri, qui id
|
---|
[15] |
convulsum cuperem, quod iustissimo iudicio eius esset pridem stabilitun.
|
---|
[16] |
Hoe primum in me coniecit telum. Sed cum id auxilio divino a me repu-
|
---|
[17] |
lissem, alio incursu in me delatus est, suggereundo nempe, inutiles et ingratas Deo
|
---|
[18] |
imo peccati instar abominandas esse illas preces, quas non dictaret fides: at fidem
|
---|
[19] |
nullun ibi esse, ubi nulla esset certitudo salutis. nullam autem certitudinem, ubi esset
|
---|
[20] |
dubitatio, quoniam, quae certa et firmà essent, nullam admitterent haesitationem,
|
---|
[21] |
quae autem iu controversiam vocarentur, nullam darent sui determinationis notitiam.
|
---|
[22] |
Hic vero non obliviscebatur sui: nam ab una parte, quo loeo apud Deum cessent
|
---|
[23] |
preces eum fluctuatione conceptae, congerebat testimonia scripturae, ab altera vero
|
---|
[24] |
quae natura, quod obiectum, qui finis esset fidei, intrepide urgebat. Quoniam enim
|
---|
[25] |
ex definitione fidei hypostasin et elenchum fidem esse asserebat, negabat simul in
|
---|
[26] |
ea, quae firmis fundamentis innixa et certis demonstrationibus et argumentis com-
|
---|
[27] |
munita non essent, fidei nomen competere. At qualia fundamenta, qualia. argumenta
|
---|
[28] |
illa essent denique, quibus nullà vis inesset profligandae dubitationis ?
|
---|
[29] |
° Iam vero id mirum in modum exaggerabat, quod qui incerti salutis suae
|
---|
[30] |
essent, incerti essent etiam de communione filii Dei, meriti eius intercessione, ac
|
---|
[31] |
proinde amore Dei; nec multa hic indigebat probatione, cum salus nostra, quod
|
---|
[32] |
satis constat, non aliunde quam a Christo originem, incrementum, vigorem, imo com-
|
---|
[33] |
plementum ipsum sortiatur, neque extra illum cuiquam sit accessus ad thronum
|
---|
[34] |
gratiae. Qua igitur, instabat, fronte coram Deo me sistere auderem, qui ignorarem,
|
---|
[35] |
utrum me Deus in filio eo, quo electos suos dignatur, amore complexus esset?
|
---|
[36] |
Quibus addebàt scopum fidei esse salutem animarum nostrarum; qui hunc
|
---|
[37] |
Scopum ignoraret, ignoraret etiam ea, quae fidei essent, ac proinde fide careret, sine
|
---|
[38] |
qua Deo nec quisquam placere posset, nec quidquam, quod ab eo proficisceretur.
|
---|
[39] |
Diu me his dolis torsit, nam cum dubitationem, qua agitabar, infitiari omnino non
|
---|