EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1602, 16.—21. listopadu 207

attentatis exposuerunt; nihil enim reliquerunt intactum, quod huc faceret. Et me quidem diu exagitatum iam aliquot mensibus quiescere passi sunt, forsan carnificum more, qui eculeo tortos ad tempus aliquod relaxant, ut renovatis ex intervallo tor- mentis augeantur cruciatus. Interim vero insurrexerunt in piorum coetus, quos auto- ritate et nomine principis abutentes virulentis calumniis infumarunt. Scripsi nuper ad socerum tuum de edictis adversum nostros, imo omnes purioris doctrinae secta- tores, publicatis. Hoc pulchro facinore perpetrato conticuerunt postea, intenti, ut apparet, num ista principia motus aliquis insecuturus esset. Ubi tuta omnia, nec quidquam nedum respondere, sed ne hiscere ausum animadverterunt, longius progressi sunt et Boleslaviae aedem sacram occluserunt, lapidibus portas obstruxerunt, palo obduxerunt; nunc denuo se continent; si et hoc silentio praetermitti contigerit, haud dubie manus piis iniecturi, nisi dominus rabiem eorum iudiciis suis praevenerit; cuius rei non levia iam dedit indicia immisso in cancellarium supremum, autorem huius persecutionis, morbo comitiali, et procancellario ex repentino deliquio tantum non exanimato. Utinam haec documenta erudiant eos tandem, frustra Deo inferri arma, à quorum partibus stanti parata iam ultione, qui obdurato corde adversus aculeos recalcitraverit.

Ego intra quatriduum, si Deus voluerit, Pragam cogito magna iam ex parte metu liber, manifeste perspecto in his meis perturbationibus divino auxilio; si tamen dominus praeter exspectationem laxaverit hostibus meis habenas, spero etiam mihi necessariam patientiam largiturum, qua armatus resistam, quandocunque tandem supervenerit, calamitati. Interea, utut rés cadat, scio me illi curae esse, et superatis his laboribus donatum iri corona, quae mihi reposita est in coelis.

De subsidio, quod tuis studiis et operi, quod moliris, destinavi, quia ante non multos dies ad te scripsi, hic non repetam, Deum precatus, ut fructus inde amplissimus ad ecclesiam eius perveniat. Danieli Socino et reliquis duobus, quos antehac mihi commendasti, nullus apud nos nunc locus est; ero nihilominus eorum memor, si opportunitas aliqua occurrerit. Inscriptiones epitaphicas accepi, de quibus gratias ago. Vale, mi Amande, et incolumitate, quam tibi acidarum usu comparasti, diu frucre.

P. sS. Pene oblitus eram addere, admonitum me fuisse a Guetlino per litteras, nondum illi constare, quid pro victu tibi solvendum esset, neque hactenus, quamvis obtulisset solutionem, pecuniam ullam a te fuisse acceptatam; quapropter rogo, ut de sententia tua me certiorem facias, nam hic nullam aliam rationem haberi mei volo, quam cuiusvis externi. In ceteris quod ego tibi debeam, quid tu mihi praestare valeas, conveniens adhibebatur consideratio. Vale iterum. 21. Nov. [1602 Itossicio.]

Konc. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 59b. . 56.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile