z roku 1602, 16.—21. listopadu 207
attentatis exposuerunt; nihil enim reliquerunt intactum, quod huc faceret. Et me
quidem diu exagitatum iam aliquot mensibus quiescere passi sunt, forsan carnificum
more, qui eculeo tortos ad tempus aliquod relaxant, ut renovatis ex intervallo tor-
mentis augeantur cruciatus. Interim vero insurrexerunt in piorum coetus, quos auto-
ritate et nomine principis abutentes virulentis calumniis infumarunt. Scripsi nuper
ad socerum tuum de edictis adversum nostros, imo omnes purioris doctrinae secta-
tores, publicatis. Hoc pulchro facinore perpetrato conticuerunt postea, intenti, ut
apparet, num ista principia motus aliquis insecuturus esset. Ubi tuta omnia, nec
quidquam nedum respondere, sed ne hiscere ausum animadverterunt, longius progressi
sunt et Boleslaviae aedem sacram occluserunt, lapidibus portas obstruxerunt, palo
obduxerunt; nunc denuo se continent; si et hoc silentio praetermitti contigerit, haud
dubie manus piis iniecturi, nisi dominus rabiem eorum iudiciis suis praevenerit; cuius
rei non levia iam dedit indicia immisso in cancellarium supremum, autorem huius
persecutionis, morbo comitiali, et procancellario ex repentino deliquio tantum non
exanimato. Utinam haec documenta erudiant eos tandem, frustra Deo inferri arma,
à quorum partibus stanti parata iam ultione, qui obdurato corde adversus aculeos
recalcitraverit.
Ego intra quatriduum, si Deus voluerit, Pragam cogito magna iam ex parte
metu liber, manifeste perspecto in his meis perturbationibus divino auxilio; si tamen
dominus praeter exspectationem laxaverit hostibus meis habenas, spero etiam mihi
necessariam patientiam largiturum, qua armatus resistam, quandocunque tandem
supervenerit, calamitati. Interea, utut rés cadat, scio me illi curae esse, et superatis
his laboribus donatum iri corona, quae mihi reposita est in coelis.
De subsidio, quod tuis studiis et operi, quod moliris, destinavi, quia ante
non multos dies ad te scripsi, hic non repetam, Deum precatus, ut fructus inde
amplissimus ad ecclesiam eius perveniat. Danieli Socino et reliquis duobus, quos
antehac mihi commendasti, nullus apud nos nunc locus est; ero nihilominus eorum
memor, si opportunitas aliqua occurrerit. Inscriptiones epitaphicas accepi, de quibus
gratias ago. Vale, mi Amande, et incolumitate, quam tibi acidarum usu comparasti,
diu frucre.
P. sS. Pene oblitus eram addere, admonitum me fuisse a Guetlino per litteras,
nondum illi constare, quid pro victu tibi solvendum esset, neque hactenus, quamvis
obtulisset solutionem, pecuniam ullam a te fuisse acceptatam; quapropter rogo, ut
de sententia tua me certiorem facias, nam hic nullam aliam rationem haberi mei
volo, quam cuiusvis externi. In ceteris quod ego tibi debeam, quid tu mihi praestare
valeas, conveniens adhibebatur consideratio. Vale iterum. 21. Nov. [1602 Itossicio.]
Konc. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 59b. €. 56.