Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1602, 6.—9. listopadu. 203
kteráž má vyjiti, aby neporušoval jména rodiny Zerotínovy, jak činí Némci obyčejně zauměňu-
jíce Z s S, píšíce Scherotín místo Žerotín. — Na Rosicích 8. listopadu 1602. (Konc. vlašský
v knih. Blud. 3881 f. 58 č. 48.)
574.
Doktoru Amandovi Polanovi: rozhodnutí v jeho pri s Italem (Pierem) odlozeno do prosince;
zdá se mu, že nepřátelé uzavřeli s ním jakési příměří, nevěří jim však; po dva roky nemohl
toho dosáhnouti, aby byl předpuštěn k císaři; táže se po zdraví Karla a doporučuje ho péči
Polanově; poukazuje mu u Mark-Antonia Lombarda v Zenevé 500 tolarů z peněz, od krále
Francouzského splacených. — Na Rosicích 9. listopadu 1602.
(Doctori Amando Polano. Si literae meae, quas Lucae Iusto in patriam
redeunti ferendas dedi, tibi redditae sunt, quod mihi hominem commendatum habuerim,
intellexisti; sic et imposterum, qui fidei et benevolentiae meae a te commissi fuerint,
ut experiantur, quanti apud me iudicium tuum et favor vàleat, diligenter operam
dabo. Porro lis mea iam inde a mense Martio conquievit, nulla adhuc inter me et
Italum lata sententia et, ut multi opinantur, nunquam ferenda, quod December in-
stans planum faciet, in quem a Septembre dilata sunt iudicia. Videntur hostes mei
pepigisse quodammodo mecum. indutias. quos mitiores mihi factos aparet multis in-
diciis; nulam tamen mihi promitto pacem. donec me aut absolverint omnino aut
(quod Deus avertat) condemnarint. ut alterutro. modo vel odio, quod in me con-
ceperunt, vel commiserationi, qua se erga me duci simulant, satis fiat. Hoc enim
illos agere video, ut vel me perdant, si possint, vel, si id nequeant, persuadeant
tamen mihi, salutem meam illis curae fuisse, quod cancellarius regni, quem hacteuus
maxime implacabilem sensi. multis verbis mihi, cum Pragae ultimo essem, imprimere
penitus conatus est. Italus interea fovetur atque ex reditibus camerae regiae non
commode tantum sed etiam opulenter alitur, ita ut iam ad duo milia talerorum in
illum impensa dicantur: quin imo ministri regii non semel opera ipsius in exequendis
variis muneribus, quamvis parum honoratis, tamen alicuius momenti usi sunt, unde
tanta acerovit nebuloni audacia, ut omnes prae [7] se despiciat. (Quae, quamvis
indigna, aspicere tamen et ferre cogor eo sane gravius, quo inhumanius et acerbius
mecum toto hoc bienuio actum est. adeo quidem, ut inter cetera, quamvis omnibus
tentatis modis, non potuerim tamen impetrare hactenus, ut in conspectum caesaris
admitterer. Taceo alias difficultates. quibus enumerandis nullus finis esset.
Alio itaque transeo et de Rehinero primum. ne ignores, significo. illum pro-
spera hactenus usum fuisse et uti adhuc valetudine neque officio suo defuisse unquam,
accurata semper in instituendo me, quantum per occupationes meas licuit. adhibita
diligentia. Deasti me profecto homine. quo vix alius ullus magis ad ingenium et
institutum meum accommodatus dari potuisset. Magnam iniit apud me gratiam
elegantia morum et perpetua animi moderatione. unde et concors eum reliqua familia
2n*