Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
202 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
Berkovi; správeové země vyslali několik tisíc selského lidu k doplnění vojska do Uher; v listu,
pied 6 lety Bezovi poslaném, nevidi žádného nebezpečí pro sebe. — Na Rosicích 6. list. 1602. (Ch.)
(Vencislao Budovicio.) Quod ille in comoedia ad servum suum, hoc cgo ad
epistolam hanc meam non absurde dixero: I prae, sequar, nam alioquin nulla idonea
scribendi causa occurit. cam mihi ipsi iter ad vos instet; antecedat tamen et tanti-
sper meas apud te vices sustineat, dum ipse adfuero. Quid Pragae praeterito mense
in causa religionis actum, relatum est ad me amicorum literis; quamvis, ut nunc
sunt tempora, sufficere hoc videatur, potentius tamen est malum, quod ecclesiae
nostrae promulgatione edictorum istorum minati sunt, quam ut tam leni remedio
tolli curarive possit; addo, quod non levis meo iudicio inusta est macula veritati
silentio procerum nostrorum, quorum officii fuisse videtur libello supplici vel alio
aliquo legitimo scripto eluere infamiam turpis istius notae, qua adversarii sub prin-
cipis nomine illam condemnarunt; nec enim video, qua in posterum ratione, si quis
imitatus Sternbergium nomen alicuius hoc titulo detulerit ad iudices, declinari poterit
periculum, quandoquidem tacita confessione, eos ipsos se esse, in quos edicta lata
sunt, imo stricte et merito lata sunt, iam comprobarunt. Sed de his coram; res meae
nunc pacatae sunt per discordiam hostium, qui mutuis ictibus ipsi se conficiunt.
Intellexisti haud dubie, quam acriter cardinalis in camerarium DBerkam invectus sit,
quam hic acerbe illum repulerit; tentarunt sacrifici, ut fertur, componere dissidiam,
non tamen effecerunt, quin irritatis magis animis ab invicem discesserint. Qui ab
his principiis progressio, quis deinceps exitus utrumque maneat, dies dabit; aiunt
tamen cardinalem minas iactare et accusationem moliri, nisi fortassis iam instituerit,
siquidem ad aulam profectus fertur.
Nostri rectores non ita pridem aliquot millia rusticorum in Hungariam in
supplementum exercitus miserunt, quo consilio nescio, quo commodo non prospicio ;
ili viderint, neque ego de his alio ad te animo, quam ut, quid apud nos geratur,
cognoscas. Ad literas, quas ante sexennium ad Bezam dedi, quod attinet, non video,
quid mihi inde timendum periculi. Princeps laudatus, hostium nimis honorifica facta
mentio, argumentum epistolae tale, quale congruebat amico, ad quem mittebatur, iu
reliquo nihil evulgatum, quod non publice constet. Existimo in supellectili Paludii
repertas, per quem missae erant. Tanta est hominis ambitio, ut ex minutissimis etiam
rebus falsae gloriae inanem umbram aucuparetur; nec valde alienum videtur a vero,
quod ignoranti Dezae surripuerit. Verum de his satis. OO mores, o tempora, ita ne
ergo nec loqui vera nec scribere erit integrum. "Vale, cordatissime meorum amico-
rum. Rossicio 6. Nov. 1602.
Konc. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 57b. &. 47.
573. Doktoru Kasparovi Luckovi: Ze posílá dopisy přátelům i seznam knih, kteréž
mají býti u knihkupce opatřeny; aby požádal Robemanna za upozornění spisovatele knihy,