Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1600, 12.—25. května. 145
politiae nostrae et libertatis casum tendunt adversarii, atque ita causa mea cum pa-
triae salute coniuncta est, ut hanc prodere necesse sit, si illum destituero; neque
dum tueor patriam, dum me in patria salva salvum cupio, dum, ut illam ut me servem,
perieulis me expono, habenas divinae potestatis invado aut nimia sollicitudine iusti-
tiam Dei optimi maximi praevenio, verum ita officio meo satisfacio, ut tamen illius
summo arbitrio omnia permittam, atque ita defensionem tum mei tum Moraviae sus-
cipio, ut si alio fata ducant, facile ab ea discedere possim. Non ego vi, sed iure,
non vim infero sed repello; hoc natura iubet, illud permittit religio: meam famam
libero, meam innocentiam foveo, quae vilissimo cuique conculcanda obicere non tan-
tum non esset Christiani hominis, sed nec hominis. Qui itaque dissimulem? an ergo
vis me obmutescere, ut et ego per silentium causa indefensa peream, adversariis autem
aditus patefiat ad pessundandam oppresso me universam Moraviam? Nec est, quod
temporum difficultatem mihi obicias vel inclinationem rei publicae vel fatalem hominum
socordiam: nam haec etiamsi ipsemet videam, non tamen despondeo animum nec
prospicio adhue, «ur mihi sit magis cedendum ac strenuo militi arma, abicienda vel
statio deserenda ob comilitonum ignaviam vel saevitiam tempestatis. Proinde si vir-
tutem meam instar secuti oppono perditissimorum hominum sceclestis consiliis, non
ultionem paro, si integritatem meam assero; nulla privatim iniuria hostes meos
afficio, malitiae et fraudibus eo obviam; non à pace abhorreo, non bellum moveo,
quin imo Deo vindictam relinquo; aequitatem causae meae iuri committo, eventum
si minus tranquillo, patienti certe animo expectans.
Ceterum. quod ad cancellarium attinet, nulla mihi eum eo dissidii causa nec
aliunde motus. quam quod Ladislai Berkani, cum quo mihi apertae inimicitiae, sit
ex sorore nepos; attamen ob dignitatem muneris et virtutes ipsius lubens amicitiam
eius affeetabo, dummodo ille non recuset. Sed in Christophori Lobkowiczi, qui in
perniciem capitis mei iuravit, qui totius huius incendii origo et fomes, qui hostium
meorum praesidium, in eius inquam gratiam insinuare me manifesta esset — tua
pace dixerim. — dementia. Àn vero hominem non nosti, pietatis et fidei hostem,
aviditate lucri inexplebilem, inconstantia levem, elatum fastu, cui de iustitia causae
meae non miuus ac mihi ipsi constat? Ad talem itaque patronum quod refugium?
Deum si vindicem ostendero, irridebit; si muneribus placare statuero, spoliabit me;
si vestigia ipsius de die in diem non calcavero àut ab observantia perpetua paulisper
recessero, dabit aures calumniatoribus meis; si, ut superbiam satiem, ad pedes eius
me abiecero, conculeabit me; ius meum denique si proposuero, condemnabit. Quid
est igitur, quod me moveat, ut ab illo auxilium petam? Num potentia? At illa malis
artibus quaesita, bonis artibus brevi haud dubie corruet. Flavor caesaris? At illo
nihil incertius. Prudentia? at illa vel nulla vel vitiorum caligine offusa. Quanto
igitur praestabit honesta negligentia praeterire hominem, quam turpi adulatione nón
Archiv Cesky XXVII. 19