1127
1127
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
128 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
ire. Videmus hoc apud nos, vos itidem experimini, arcem unam aut alteram expug-
namus, interea assiduis tributis exhaurimur et longe plus incommodi quam utilitatis
ex tam diutino bello consequimur. Sed vix crit amplius in facultatibus nostris ad
nutriendum hoc bellum aliquid conferre. Nam ille ipse miles, quem alimus, infinitis
damnis nos et subditos nostros afficiendo, non secus ae hostis nos persequitur, et
opes nostrae privatae ita imminutae sunt, ut vix ad sustentandos nos suppetant,
nedum ad alios offendendos. Multa super hoc negotio dicenda essent, sed non literis
permittenda. Faxit Deus, ut tandem finem tantorum malorum videre liceat. Vinum,
de quo MDV* scribit, nondum vidi, interim tamen pro benevolentia erga me decla-
rata gratias ago. et MDV*" quam optime et diutissime cum suis valere ex animo opto.
Rossicio 7. Januarii 1600.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 22a. č. 1.
420.
Karlovi ml. z Žerotína do Štrasburku: kárá ho důtklivě pro nedostatek pilnosti a hrozí, ne-
polepší-li se, že ho pošle zpět k otci a maceše. — Na Rosicích 14. ledna 1600.
(Carolo Zerotino Argentinam.) Quae tua sit in ceteris diligentia, satis inde
coligi potest, quod iam à multis mensibus nihil tui legerim. Sane ea de causa ego
te Argentinae magnis sumptibus alo, ut, quoties tibi collibuerit, vel intermittas vel
repetas scriptionem literarum, existimans et meae voluntati satisfactum et tuae erga
me debitae observantiae, si te praeceptor duobus verbis per epistolam apud me ex-
cusaverit. Rem mehercle difficilem, unam vel alteram paginam implere oratione Latina,
qui iam septem annos in ea discenda et exercenda contrivisti! Sed quem non pudet
prae nimia procacitate studiorum curam abicere et pretiosissimi temporis. aetatisque
ad hauriendas bonas artes accommodatissimae facere iacturam, quomodo pudeat à scri-
bendis epistolis per inertiam abstinere? Non me latet, qualem vitam vivas; scio, quid
in classe, quid domi pecces; nec quidquam eorum ignoro, quae hactenus vel commiseris
vel omiseris. Itane ergo tibi classes ad ineptias et confabulationes institutae videntur?
Itane urbanum hospitium ad otium et ignaviam conductum? An vero ego tibi videor
ita copiosus, ut pecuniam vel bene vel male collocandam tibi subministrem ? Fl'alleris,
Carole, et nec me nec te satis nosti: te quidem, dum non agnoscis, quanto tuo cum
damno officium tuum deseras, me vero, si me tam brutum, ut mihi à te imponi
aequo animo feram, existimas. Non ego iam miror, quod praeteritis mensibus tam
jeiunas atque omni dicendi ornatu denudatas epistolas a te acceperim: nam quod
tum tribuebam aetati, id negligentiae tuae asscribendum fuisse demum animadverto.
Quomodo enim vel copiose vel polite scriberes, si nec in schola publice nec inter
privatos parietes de copia et elegantia verborum tibi paranda sollicitus es? — Nosti,
quo animo ego te primum, cum in cavo institutionis *) Jesuiticae hacreres, educandum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile