EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1599, 24. ledna. 109

Sigismundo Chlumensi quod humanum accidit, aequiore animo est ferendum, quia et per aetatem non diu superesse et propter afflictam valetudinem misere super- esse potuisset. libi autem quod hereditas ampla, ut opinor, obvenit, quandoquidem et opes inter divinae benedictionis munera numerantur, gratulor, utque diu tibi et frui et uti illa liceat, ex animo precor, ac utinam pacate etiam, sed vereor praesertim de ea, quae apud nos obtigit, parte. Nam Zahradecii meo iudicio praevalebunt, ad quos de iure sororis successio legitima pertinet; nam eorum bonorum, quae post mortem Chlumecii occuparunt, ad illum. ususfructus solus vivente coniuge, ad sororem autem eorum proprietas pertinuit, quae quia intestata decessit, quis alius prae fra- tribus hereditatem adire potest ?

Ne vero te id moveat, quod sub exitum iudiciorum Brunensium Radesinio negatum est vel inspicere tabulas publicas vel insertionem pagi et praedii Rascovi- ensis descriptam accipere; nam longe alia apud nos quam apud Dohemos tabularum publicarum ratio est, quae adeo stricte observatur, ut vix attiugere illas aliis liceat quam .iis, qui in magistratu sunt et ex officio earum curam gerere debent. Accedit ad id, quod nemini copia fit ullius seripti in illas illati, nisi nominatim ad eum, qui exemplum scripti postulat. pertineat vel appareat pertinere. At hie nulla Chlumiorum, ut ex scheda apposita, quam aliunde descripsi, cognosces, fit mentio, sed tantum matris et sororis Zahradeciorum, ac proinde Radesinio nomine Chlumiorum petenti non potuit concedi, nisi violatis nostris consuetudinibus. Habes tamen, quod petisti, licet aliunde descriptun, neque ullum aliud in tabulis publicis extare huius praedii monumentum vel instrumentum certo tibi persuadeas. ludicabis igitur, utrum avunculo tuo quid iuris in his bonis fuerit necne, et facile apud te, quid in posterum vel conandum vel sperandum tibi sit, conicies. Pecuniam tamen, quam uxor Chlumi à marito mutuo accepit et qua emptioni satisfecit, poteris ab heredibus repetere; sed timeo, ne mors avunculi tui moram aliquam tibi et alteri heredi attulerit, de quo fortassis faciet te Radessinius certiorem.

Nova nunc silent, ea praesertim, quae tuis auribus digna sunt; reliquis, quae vulgus spargit, nolo tibi molestus esse. Et ne diutius tabellarium tuum, qui iam a re- ditu meo quartum diem hic haeret, detineam (non enim licuit propter alias molestas occupationes ipsum citius expedire), finem longiusculae huic epistolae imponam, brevi te aliis literis salutaturus, quibus nonnulla de meo et patriae statu exponam. Interea ut quam optime valeas, Deum aeternum toto pectore oro. Rossicio 24. Jan. 99.

Копс. v knih. Bludov. 3881 VI. fol. 14. . 9.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile