[1] |
z roku 1599, 24. ledna. 109
|
---|
[2] |
Sigismundo Chlumensi quod humanum accidit, aequiore animo est ferendum,
|
---|
[3] |
quia et per aetatem non diu superesse et propter afflictam valetudinem misere super-
|
---|
[4] |
esse potuisset. libi autem quod hereditas ampla, ut opinor, obvenit, quandoquidem
|
---|
[5] |
et opes inter divinae benedictionis munera numerantur, gratulor, utque diu tibi et
|
---|
[6] |
frui et uti illa liceat, ex animo precor, ac utinam pacate etiam, sed vereor praesertim
|
---|
[7] |
de ea, quae apud nos obtigit, parte. Nam Zahradecii meo iudicio praevalebunt, ad
|
---|
[8] |
quos de iure sororis successio legitima pertinet; nam eorum bonorum, quae post
|
---|
[9] |
mortem Chlumecii occuparunt, ad illum. ususfructus solus vivente coniuge, ad sororem
|
---|
[10] |
autem eorum proprietas pertinuit, quae quia intestata decessit, quis alius prae fra-
|
---|
[11] |
tribus hereditatem adire potest ?
|
---|
[12] |
Ne vero te id moveat, quod sub exitum iudiciorum Brunensium Radesinio
|
---|
[13] |
negatum est vel inspicere tabulas publicas vel insertionem pagi et praedii Rascovi-
|
---|
[14] |
ensis descriptam accipere; nam longe alia apud nos quam apud Dohemos tabularum
|
---|
[15] |
publicarum ratio est, quae adeo stricte observatur, ut vix attiugere illas aliis liceat
|
---|
[16] |
quam .iis, qui in magistratu sunt et ex officio earum curam gerere debent. Accedit ad
|
---|
[17] |
id, quod nemini copia fit ullius seripti in illas illati, nisi nominatim ad eum, qui
|
---|
[18] |
exemplum scripti postulat. pertineat vel appareat pertinere. At hie nulla Chlumiorum, ut
|
---|
[19] |
ex scheda apposita, quam aliunde descripsi, cognosces, fit mentio, sed tantum matris et
|
---|
[20] |
sororis Zahradeciorum, ac proinde Radesinio nomine Chlumiorum petenti non potuit
|
---|
[21] |
concedi, nisi violatis nostris consuetudinibus. Habes tamen, quod petisti, licet aliunde
|
---|
[22] |
descriptun, neque ullum aliud in tabulis publicis extare huius praedii monumentum
|
---|
[23] |
vel instrumentum certo tibi persuadeas. ludicabis igitur, utrum avunculo tuo quid
|
---|
[24] |
iuris in his bonis fuerit necne, et facile apud te, quid in posterum vel conandum vel
|
---|
[25] |
sperandum tibi sit, conicies. Pecuniam tamen, quam uxor Chlumi à marito mutuo
|
---|
[26] |
accepit et qua emptioni satisfecit, poteris ab heredibus repetere; sed timeo, ne mors
|
---|
[27] |
avunculi tui moram aliquam tibi et alteri heredi attulerit, de quo fortassis faciet te
|
---|
[28] |
|
---|
[29] |
Nova nunc silent, ea praesertim, quae tuis auribus digna sunt; reliquis, quae
|
---|
[30] |
vulgus spargit, nolo tibi molestus esse. Et ne diutius tabellarium tuum, qui iam a re-
|
---|
[31] |
ditu meo quartum diem hic haeret, detineam (non enim licuit propter alias molestas
|
---|
[32] |
occupationes ipsum citius expedire), finem longiusculae huic epistolae imponam, brevi
|
---|
[33] |
te aliis literis salutaturus, quibus nonnulla de meo et patriae statu exponam. Interea
|
---|
[34] |
ut quam optime valeas, Deum aeternum toto pectore oro. Rossicio 24. Jan. 99.
|
---|
[35] |
Копс. v knih. Bludov. 3881— VI. fol. 14. €. 9.
|
---|