EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1598, 8. a 9. prosince. 105

haec eo aequius fero, quo magis et de iudicio Grynaei et de experientia Circleri ct tua denique virtute persuasus sim, neque hunc petiturum neque illum daturum, sed nec te accepturum oblatam occasionem fuisse, nisi omnes ita agnato meo condu- cere praevidissetis. Quod cum ita sit, nihil dubito, quin ille à magnis illis viris dili- genter fuerit fidei tuae commendatus, à te vero eo animo receptus, ut nihil, quod ad rectam et sinceram educationem ipsius pertineret, ex parte tua negligeretur; quia tamen meum quoque est curam illius, quem hactenus filii loco habui et habeo, gerere, ipsemet quam possum maxime tibi eum commendo rogoque, ut, siquidem munus fidelis praeceptoris subiti, et praeceptis et monitis et exemplo ita eum informandum tibi proponas, ut appareat, te totum in eo esse, quo ille quandoque in eum virum evadat, qualem ego et patriae et familiae nostrae bono educandum ab ipsa pueritia illius apud me constitui Facile tibi id fuerit, siquidem et locus, in quo vivitis, magno tibi ad hanc rem adiuvamento et convictus clarissimi Dasy- podii et viri vere nobilis Ropalii magno itidem subsidio esse potest. De me autem nihil dubites, quin gratiam tibi referam eam, quam iudicio quoque tuo locupletem aghnosces:

Ceterum qualis ratio sit studiorum Caroli, mihi apud Argentinenses educato non difficile est assequi, sed et te privatim cum repetitionibus eorum, quae in schola proposita, tum expositionibus, quae obscurius tradita, tum exercitio stili et orationis conatus ipsius promovere et credo et cupio. Maluissem illum in tertia classe, in qua vix per duos menses fuit, ad festum Paschatis mansisse, atque inde si non maiore diligentiae laude, saltem magis conspicua ad secundam processisse. Verum quia ita visitatoribus (quos vocant) visum, sane ita sit.

Quod de vestitu illi prospectum, factum bene; existimo enim vos non luxum, sed necessitatem spectasse. Sic quoque in posterum observari volo ea moderatione adhibita, ut nec honesto ornatui aliquid decedat, nec pompae inani quidquam tri- buatur. Ad sumptus pecuniam a Circlero relictam et non ita pridem a Malovicio vobis redditam satis facturam opinor; quia autem per obitum Circleri, quales vobis impensae faciendae, plane ignoro: proinde rationem expensarum, ut clarius, quomodo vobis in posterum prospiciendum diiudicem, mihi mitti, et quantum tibi pro opera praestanda a Cirelero promissum, fieri me certiorem postulo.

Quod reliquum est, te una cum discipulo divinae tutelae commendo, utque ambo auxilio ipsius officium faciatis, omnibus votis comprecor. Vale. Rossicio 9. Xbris 98.

Konc. v knih. Bludov. 3881 VI. fol. 12. . 52.

355. Smila Osovského z Doubravice Zádá, aby mu poslal registra mustrovní. N& Rosicích 1598, 9. prosince. Brandl II. 2. 262.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile