EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1598, 8. a 9. prosince. 105

[2]
haec eo aequius fero, quo magis et de iudicio Grynaei et de experientia Circleri ct
[3]
tua denique virtute persuasus sim, neque hunc petiturum neque illum daturum, sed
[4]
nec te accepturum oblatam occasionem fuisse, nisi omnes ita agnato meo condu-
[5]
cere praevidissetis. Quod cum ita sit, nihil dubito, quin ille à magnis illis viris dili-
[6]
genter fuerit fidei tuae commendatus, à te vero eo animo receptus, ut nihil, quod
[7]
ad rectam et sinceram educationem ipsius pertineret, ex parte tua negligeretur;
[8]
quia tamen meum quoque est curam illius, quem hactenus filii loco habui et habeo,
[9]
gerere, ipsemet quam possum maxime tibi eum commendo rogoque, ut, siquidem
[10]
munus fidelis praeceptoris subiti, et praeceptis et monitis et exemplo ita eum
[11]
informandum tibi proponas, ut appareat, te totum in eo esse, quo ille quandoque
[12]
in eum virum evadat, qualem ego et patriae et familiae nostrae bono educandum
[13]
ab ipsa pueritia illius apud me constitui Facile tibi id fuerit, siquidem et locus,
[14]
in quo vivitis, magno tibi ad hanc rem adiuvamento et convictus clarissimi Dasy-
[15]
podii et viri vere nobilis Ropalii magno itidem subsidio esse potest. De me autem
[16]
nihil dubites, quin gratiam tibi referam eam, quam iudicio quoque tuo locupletem
[17]
aghnosces:

[18]
Ceterum qualis ratio sit studiorum Caroli, mihi apud Argentinenses educato
[19]
non difficile est assequi, sed et te privatim cum repetitionibus eorum, quae in schola
[20]
proposita, tum expositionibus, quae obscurius tradita, tum exercitio stili et orationis
[21]
conatus ipsius promovere et credo et cupio. Maluissem illum in tertia classe, in
[22]
qua vix per duos menses fuit, ad festum Paschatis mansisse, atque inde si non
[23]
maiore diligentiae laude, saltem magis conspicua ad secundam processisse. Verum
[24]
quia ita visitatoribus (quos vocant) visum, sane ita sit.

[25]
Quod de vestitu illi prospectum, factum bene; existimo enim vos non luxum,
[26]
sed necessitatem spectasse. Sic quoque in posterum observari volo ea moderatione
[27]
adhibita, ut nec honesto ornatui aliquid decedat, nec pompae inani quidquam tri-
[28]
buatur. Ad sumptus pecuniam a Circlero relictam et non ita pridem a Malovicio
[29]
vobis redditam satis facturam opinor; quia autem per obitum Circleri, quales vobis
[30]
impensae faciendae, plane ignoro: proinde rationem expensarum, ut clarius, quomodo
[31]
vobis in posterum prospiciendum diiudicem, mihi mitti, et quantum tibi pro opera
[32]
praestanda a Cirelero promissum, fieri me certiorem postulo.

[33]
Quod reliquum est, te una cum discipulo divinae tutelae commendo, utque
[34]
ambo auxilio ipsius officium faciatis, omnibus votis comprecor. Vale. Rossicio 9.
[35]
Xbris 98.

[36]
Konc. v knih. Bludov. 3881 VI. fol. 12. . 52.

[37]
355. Smila Osovského z Doubravice Zádá, aby mu poslal registra mustrovní. N&
[38]
Rosicích 1598, 9. prosince. Brandl II. 2. 262.


Text viewFacsimile