EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1598, 21. února—11. března. 65

ad eum devolverat. administrandae onerosa sane cura omnis mihi incunda est, quod facile auget tui videndi et tecum conferendi desiderium. Decurro itaque ad preces et iure quodam meo hoc abs te efflagito, ut, nisi quid obstet, postquam has acce- peris, ad me te conferas, nam id si feceris, certe me non exiquo afficies beneficio. Ego cum uxore gravida et filiabus Dei benignitate valeo, ei quoque valetudinem tuam diligenter commendo. Rossicii 9. Martii 98. Tui semper amans C. Z.

Unice enim expeto, puerum clarissima et antiquissima familia ortum, am- plissimae dignitatis successorem, heredem multorum bonorum et mili proxime san- guine iunctum ita institui, ut familiam interitui proximam propria quandoque virtute erigere posset, dignitatem tueri. opes recte administrare, avidus potius quam paternos mores imitando.

Kone. arch. Bludovského VI. 3881 f. 2. č. 7.

190. Viktorina z Žerotína žádá, aby byl zaň rukojmím za statek sirotka po Janu z Lipého. Na Rosicích 1598, 9. března. Brandl II. 2. 203.

191.

Václavovi Budovcovi doporoučí Ondřeje Reslera (kterýž byl preceptorem nehodného Dětřicha z Kunova), aby se zań přimluvil u Millnera nebo kohokoli jiného, aby byl opatřen místem, jehož zasluhuje pro své vzdělání. Na Rosicích 11. března 1598.

(Vencislao Budovicio Pragam.) Andreas Reslerus primum in republica Vrati- slaviensi inter scribas publicos operam meruit, deinde adhibitus iustitutioni Theo- dorici Kunovicii per aliquos annos illi, sed infeliciter praefuit, non tam sua quam discipuli culpa, qui nec tum, adolescens cum esset, frugem fecit ullam, nec iam aetatem ingressus virilem aliqua ad virtutem inclinatione ducitur, aunos et fortunas male perdens; quo fit, ut etiam erga praeceptorem minus gratus se exhibeat, cui exiguam pecuniae summam dudum promeritam et olim promissam p[arum] liberaliter negavit. licet eum. varia spe lactatum per multos menses domi suae detinüissct. Ille itaque, ne operan perdendo ad pecuniae damnum etiam temporis iacturam adjiceret, relicto co ad me [ac]cessit atque exposito consilio suscipiendae Pragam profectionis et fortunae benignioris illic experiundae petiit se commendari amicis, praesertim vero Joh. Miluero, cuius auxilio. cancellariae (liceat mihi voce hac uti) [...] exoptat At quia mihi hominis occupationes sunt cognitae et praeterea longior mihi cum illo consuetudo intercedit, quam ut commendatione mea aliquid apud ipsum cffici posse mihi polliceri audeam, negavi, te autem f[raterne], cum quo mihi familiarior con- iunctio, diuturnior usus est, delegi, cui eum fovendum ct promovendum committerem. Nec indignus videtur, quem complector, nam et ingenio valet et litteris non leviter tinctus, iuris quoque prudentiam degustavit, scribendi autem ct litteras pingendi arte adeo excellit, ut paucos pares habeat. Religionem profitetur orthodoxam et

Archiv Cesky XXVII. 9


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile