EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1598, 21. února—11. března. 65

[2]
ad eum devolverat. administrandae onerosa sane cura omnis mihi incunda est, quod
[3]
facile auget tui videndi et tecum conferendi desiderium. Decurro itaque ad preces
[4]
et iure quodam meo hoc abs te efflagito, ut, nisi quid obstet, postquam has acce-
[5]
peris, ad me te conferas, nam id si feceris, certe me non exiquo afficies beneficio.
[6]
Ego cum uxore gravida et filiabus Dei benignitate valeo, ei quoque valetudinem
[7]
tuam diligenter commendo. Rossicii 9. Martii 98. Tui semper amans C. Z.

[8]
Unice enim expeto, puerum clarissima et antiquissima familia ortum, am-
[9]
plissimae dignitatis successorem, heredem multorum bonorum et mili proxime san-
[10]
guine iunctum ita institui, ut familiam interitui proximam propria quandoque virtute
[11]
erigere posset, dignitatem tueri. opes recte administrare, avidus potius quam paternos
[12]
mores imitando.

[13]
Kone. arch. Bludovského VI. 3881 f. 2. č. 7.

[14]
190. Viktorina z Žerotína žádá, aby byl zaň rukojmím za statek sirotka po Janu
[15]
z Lipého. Na Rosicích 1598, 9. března. Brandl II. 2. 203.

[16]
191.

[17]
Václavovi Budovcovi doporoučí Ondřeje Reslera (kterýž byl preceptorem nehodného Dětřicha
[18]
z Kunova), aby se zań přimluvil u Millnera nebo kohokoli jiného, aby byl opatřen místem, jehož
[19]
zasluhuje pro své vzdělání. Na Rosicích 11. března 1598.

[20]
(Vencislao Budovicio Pragam.) Andreas Reslerus primum in republica Vrati-
[21]
slaviensi inter scribas publicos operam meruit, deinde adhibitus iustitutioni Theo-
[22]
dorici Kunovicii per aliquos annos illi, sed infeliciter praefuit, non tam sua quam
[23]
discipuli culpa, qui nec tum, adolescens cum esset, frugem fecit ullam, nec iam
[24]
aetatem ingressus virilem aliqua ad virtutem inclinatione ducitur, aunos et fortunas
[25]
male perdens; quo fit, ut etiam erga praeceptorem minus gratus se exhibeat, cui
[26]
exiguam pecuniae summam dudum promeritam et olim promissam p[arum] liberaliter
[27]
negavit. licet eum. varia spe lactatum per multos menses domi suae detinüissct. Ille
[28]
itaque, ne operan perdendo ad pecuniae damnum etiam temporis iacturam adjiceret,
[29]
relicto co ad me [ac]cessit atque exposito consilio suscipiendae Pragam profectionis
[30]
et fortunae benignioris illic experiundae petiit se commendari amicis, praesertim
[31]
vero Joh. Miluero, cuius auxilio. cancellariae (liceat mihi voce hac uti) [...] exoptat
[32]
At quia mihi hominis occupationes sunt cognitae et praeterea longior mihi cum illo
[33]
consuetudo intercedit, quam ut commendatione mea aliquid apud ipsum cffici posse
[34]
mihi polliceri audeam, negavi, te autem f[raterne], cum quo mihi familiarior con-
[35]
iunctio, diuturnior usus est, delegi, cui eum fovendum ct promovendum committerem.
[36]
Nec indignus videtur, quem complector, nam et ingenio valet et litteris non leviter
[37]
tinctus, iuris quoque prudentiam degustavit, scribendi autem ct litteras pingendi
[38]
arte adeo excellit, ut paucos pares habeat. Religionem profitetur orthodoxam et

[39]
Archiv Cesky XXVII. 9


Text viewFacsimile